Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/24

excelso. et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui requireret. Propterea, pastores, audite verbum Domini. Vivo ego. dicit Dominus Deus, quia prò eo, quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant semetipsos et greges meos non pascebant); propterea, pastores, audite verbum Domini, haec dicit Dominus Deus, ecce ego super pastores, et requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem meum». Hoc verbum Domini, si per principes christianos liceat, pseudopastoribus canet ecclesia, a quibus abominationes, abusus, tenebras, praevaricationes, incommoda, offendicula, et mala incredibilia invecta esse in omnes provincias populi Dei testor, assero, atque adfirmo ego Aonius, servus Iesu Christi, qui multos annos avidissime hunc diem exspectavi, quo orare, obsecrare et percommode commonere possem fratres meos non odio, (scit Dominus), non invidia, non ostentatione dolove malo adductus, sed amore sanctae veritatis et gloriae Christi, in cuius rei fidem scriptum hoc dedi per capita, de quibus singulis recipio me plenius dicturum, si quid item ad testimonii firmitudinem facit, libenter vitam positurum prò veritate. Quod testimonium caste, sincere, et integre dictum si quis contemnit, contempserit; voco ego eum, quisquis is est, ad Christum, regem omnium gentium omnium saeculorum, ad quem nunc provoco, ante cuius tribunal, o homo, quisquis es, sisti te oportet paucos abhinc dies, de hac ipsa re, quod mihi operam non dederis, redditurum rationem. Id iam non dico ego, sed is, qui me bene animat, qui obtestari iubet, cui testimonium do, Iesus Christus filius Dei, iudex vivorum et mortuoruni.