Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/238

alienis officiolis extollendis; tuam, qui quod gratiae, parentis tui virtute et bonitate, tuaque suavitate, apud bonum virum invenisti, mecum communices: Varnbuleri vero, quod hominis ignoti literas et commendationem tanti apud se ponderis esse voluit. Hoc scito, mi Basili, nihil mihi gratius posse contingere, quam si videam me meaque a talibus viris probari. Sed finem faciam. Nam plura scribere vix vacat, propter tabellarium iam abeuntem. Plura fortassis, ubi de tuorum ordine et constitutione studiorum scripseris. Interea vale, mi diarissime Basili; et scito me nullum laetioretn nuncium accepturum quam cum te bene valere, atque his rebus quae tibi abeunti mandavi, operam navare intellexero. Salutat te uxor mea cum filiabus tribus et Augustino tuo. Salutat et reliqua familia, quam tu saivere tam officiose iussisti. Horatium ac D. Grybaldum tuo nomine proxime salutavi. Tu vero isthic mihi D. Varnbulerum, hospitem tuum humanissimum et praeceptorem, ut spero, diligentissiinum, quam beri possit amanter salutabis. Basileae, 4 nonas Octobris, [1552].

I

Caelius Secundus Curio

Basilio Amerbachio Bonifacii F. [ilio] S. D.

Binas a te eodem tempore simul complicatas literas accepi, longiores alteras, alteras breviores; illas íli novembris, lias in nonas decembris scriptas: utrasque vero mihi et gratissimas, et iucundissiinas, ut omnia tua esse consueverunt. In primis quidem tua me afficit in scribendo diligentia, tum quod nullum ad nos venire sine tuis ad me literis patiaris, tum quod, quae scribis, cum cura et diligenti meditatione scribas; quorum altero ut facile scribas, altero ut pure, latine et dilucide consequere. Quod autem de istius urbis amoenitate et salubritate scribis, id mihi cum aliorum, tum tua maxima caussa periucundum est. Ex qua descriptione, video te quae urbi amoenitatem concilient quae etiam