Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/237

Caelius Secundus Curio Basilio Amerbachio, per Christum Iesum S. P. D Vix credas, mi Basili, quam cupide reditum comitis tui expectarim; tam, mihi crede, cupide quam si meus aut Horatius, aut Leo, aut Augustinus isthuc profectus esset. Rediit tandem (nani iam de eius reditu patrem tuum, iam sororium compellaram) atque mihi a te literas, easque humanitatis, officii, amoris, dicam uno verbo, Basilio meo dignas reddidit; quae mihi eo fuere gratiores, quod ex tempore exaratae fuerunt. Non quod non laudem, in adolescente praesertim, in scribendo curam, quae mater est elegantiae, immortaliumque scriptorum; sed quod temporis angustiis districtus, et multis, novus hospes, rebus procurandis distractus, tamen ad me scripsisti. Quid enim, nisi magni cuiusdam tui erga me amoris in eo signum ostendisti? Accedit etiam quod ad me, non de me, tuisque rebus tantum, sed etiam meorum amicorum, tam diligenter perscripsisti. Nam ut ad id primum respondeam: Hieronymus noster tibi gratias agit, quod tanta diligentia, quae nosse cupiebat, investigasti et explicasti. De me vero quid dicam? cuius nescio quae beneficia praedicas; quae si fuerunt, ea tu maiora, illustrioraque ingenio isto tuo, sedulitate, industria ; praedicatione facis, quod mihi tamen est longe gratissimum. Quod autern meae commendationi tribuis ex parte, quod ab optimo viro ac iunsconsulto prestantissimo Varnbulero fueris acceptus, in eo utriusque vestrum humanitatem agnosco, in