Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/224

qui Christi sunt, in interiore homine sentiunt, tamen ea non est absque Christo, atque iis quae christianam professionem exornant. «Fides, inquit Paulus, ex auditu, auditus autem per Dei sermonem». Idem quoque in Epistola ad Gal itos scribit, et in Actis Apostolorum re ipsa ostenditur, eos Spiritu sancto donatos esse, qui evangelii vocem auscultassent, Illud edam ne unquam tibi excidat, quod et Paulus et Iacobus ait. Eam Christo Domino probari fidem, non quae ociosa et ignava sit, sed quae per charitatem sit actuosa et viva. Quod si copiam audiendi non habes, nulla dies tamen abeat sine sacrarum literarum lectione et precatione, ut Deus mentem tuam illustret ad ea intelligenda et haurienda, quae ad bene beateque vivendum conducant. Sin etiam ab herae tuae officiis parum temporis superest, mane aliquanto temporius cubitu surge, vesperi serius cubitum ito, atque ita, clauso cubiculo tuo, quae tuae salutis sunt perage. Iubet enim Dominus ante omnia regnum et iustitiam eius quaeramus. His peractis, Domino operam dato eo animo et fide, ea reverentia eoque honore, quae christianam atque ingenuam puellani deceant. Herae tuae Laviniae dicito, ut et ipsa suarum aegritudinum et angorum a christiana philosophia levamen petat, requiemque curarum. Brevi in portum optatum recipiemur. Tempus aeque in adversis rebus, atque in secundis volat. Quod si longius videatur quod patitur, ac durius, cogitet se cum Christi civibus, immo cum Christo ipso pati. Nani et haec elar issi ma (Gemina, cuius supra inentioneni feci, suam eamque haud levem crucem portat. Et est nihilominus regali genere prognata, e quo et Caesares aliquot extiterunt. Ipsa tamen hac quae ei obtigit, humiliori sorte contenta est. Haec eadem in xix annis unam vix diem ab aegritudine immunem egit. Quin et nunc iam complures dies adeo periculose decumbit, ut de eius vita vehementer ambigatur. Est autem mulier in primis religiosa; semper de Deo, deque futura vita loquitur magno cum desiderio et ardore. Saepenumero haec cum marito in vitae et fortunarum omnium discrimen vocati sunt. O mea soror, cum Mose psalmo xc precare: — Doce me, Domine, ad hur.c modum numerare et cogitare dies meos, et illorum