Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/222

a quibus etiam vir meus bis capitur; quod mihi omnium gravissime accidit, qui si diutius detentus fuisset, et suam opem Deus distulisset (cito enim Deus eum mihi petenti condonavit) mihi doloris acerbitate erat omnino moriendum. Aliarum omnium rerum iacturam (nihil enim mihi praeter subuculam, qua corpus tegerem, relictum fuerat) facile ferebam: charissimi coniugis ferre nullo modo poteram. Sed Deus ille pater meos gemitus audivit, neque solum tunc, verum etiam postea. Eo namque duce ad comites quosdam (ut hodie vocant) devenimus, oppidorum arciumque dominos, a quibus honorifice accepti fuimus, veste et aliis rebus necessariis donati. Inter quos est unus, cuius uxor clarissimi inter Germanos ducis est filia. qui Palatini appellantur. Haec me misere affectam, tanta charitate pietateque accepit, ut et ipsamet mihi decumbenti suis manibus ministraret. Quin et pallam egregiam donavit, plus quam mille sestertium nummum aestimatam. Alius eiusdem nobilitatis vir, antea nobis ne no mine quidem notus, dum in via essemus, nobis argenti numerum non contemnendum subsidio mittebat. Horum benignitate in tantis difficultatibus sublevati sumus, donec Heidelbergam, ubi nunc agimus. maritus meus ab illustrissimo principe Palatino, Imperii septemviro, accitus est, ad medicinam publice docendam: est enim una inter Germaniae Academias non postrema: quamquam hac calamitatosa ac turbulenta tempestate, magis arma quam litcrac quacrantur. Episcopi magnum habent exercitum, alii non minorem. Itaque omnia vastant, rapiunt, incendunt. In Anglia quoque pii vehementer affliguntur. Audio Bernardinum Ocellum senensem, virum sincere christianum, ex Anglia Genevam profugisse. Adeo ubique ferenda crux est ei, qui velit esse christianus. Equidem sic pati malo et cum Christo, quam totum orbem terrae sine Christo possidere. Nec eo amplius cupio, etiam si non sim nescia. quae adhuc perpessi sumus, non fore postrema. Alia praeterea multa, si vixerimus, nobis perpetienda restant; ac ne nunc quidem expertes malorum sumus. Unum oro, mihi Deus fidem et constantiam in finera usque largiatur, quod et eum