Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/216

urbs tot iam milites alendo penitus exhausta, quorum etiam contazione morbus adeo gravis ferme omnes cives invasit, ut ex dolore plerique mentis errore afficerentur, ex eoque morbo dimidiam urbis partem mors consecuta fuit: quo etiam morbo affectus fuit mei amantissimus maritus, ita ut vitae eius nulla spes ostenderetur, quem Deus mei afflictissimae misertus nulla adhibita medicina (nihil enim in oppido medicamentorum erat) sanavit. Sed, ut ille ait, exitus alterius mali, gradus est futuri. Morbo ilio a Deo depulso, mox a maiore hostium copia obsessi fuimus, qui ignem dies noctesque in urbem coniiciebant: saepe noctibus totum oppidum conflagratum iri putasses, atque ilio tempore senxper in cella vinaria latitare coacti fuimus. Tandem vero cum huius belli felicem exitum expectaremus abitu marchionis, qui suum exercitum nocte alio abducturus erat, in maximam incidimus miseriam. Nam vix dum urbe egressus erat ille cum suo exercitu, cum postridie episcoporum et Norinbergensium milites in urbem invaserunt, ac eam compilatam incenderunt. Deus vero nos e mediis flammis eripuit, cum unus etiam ex hostibus nos admonuisset, ut ex urbe exiremus, prius* quam ab omni parte arderet: mox enim eam prorsus comburendam fore. Cui parentes exivimus spoliati et nudati omnibus, ita ut ne obolum quidem licuerit efTerre: imo in medio foro nobis vestimenta dectracta fuerunt, neque mihi quicquam praeter Jinteam tunicam relictum fuit, quo corpus tegerem. Cum vero ex urbe essemus egressi, capiebatur ab hostibus maritus meus, neque eum vel minimo redimere poteram, et cum eum abdtici ab oculis viderem, lacrimis et gemitibus, áA.a^toi<; Deuin comprecata fui, qui statini illuni liberuin ad me remisit. Caeterum digressi iam ab urbe, quo nos conferre possemus ignorabamus: tandem Hamelburgum versus iter habere coepimus, quo ego vix perreptavi. Abest enim oppidulum tria milliaria germanica a Suinphordio, invitique cives illius oppidi nos recipiebant, cum esset eis interdictum, ne quemquam nostrum hospitio acciperent. Ego autem inter pauperculas videbar omnium mendicarum esse regina. In iliud oppidum introivi nudis pedibus, capillis passis, veste concisa, quae ne ipsa quidem erat mea,