Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/212

I

Olympia Fulvia Morata Andreae Campano S. P. D.

Ego propter meam adversam valetudinem coacta fui nudius tertius coquam hic conducere, qualemcumque reperi, quae singulis mensibus fiorentini poscit, hac lege eiiani, ut prò se lLeat sibi opus facere, adeo homines hic nihil pudet. Quoniam vero necessitas est durum telum, mensem unum hac mercede eam conduxi. Sed quia hos sumptus, etiam si satrapes sim, sufferre non possem, ego vehementer te et dominum paroecum vestrum rogo, ut mihi interea temporis opem feratis, ut post hunc mensem de alia ancilla mihi prospectum sit, sive ami quod ego malim, sive adolescentula. Ego matronae quinque florenos me daturam polliceor. Quaeso in hac re operam vestram nobis navate, memores nos dicetis et gratos. Puellulam, de qua tecum collocuta fui, vir quidam statim tuum post discessum in cista ad nos gestavit, quae etiam ipsa aegrotat. Bene vale cum coniuge et familia. Salutat te maritus meus. Te oro, ut meis verbis uxori et paroeco vestro S. P. dicas, meque ei purges, si non fuit a nobis, ut merebatur, acceptus: nani tunc febris me invaserat. Vale. [Heidelbergae, 1554].

I

Olympia Fulvia Morata Andreae Campano S. P. D.

Quum maritus meus iam domi non sit, nihil habeo quod iam ad tuas literas rescribam, nisi mihi adhuc puella valde opus esse. Quapropter si aut tuam neptem, aut aliam ad me idoneam quamprimum transmittere poteris, gratissimum mihi facies. Ego propter mei diarissimi mariti patriam optime erga Suinfordenses sum affecta; quamcumque ad me mittes, nulla a nobis affkietur