Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/211

ex animo adeo nobis te velie significas. Scito itaque nos magis beneficiis et muneribus, primum ab illustri comite Rinecensi, deinde a nobilissimis affinibus eius comitibus Erbacensibus affectos fuisse. Iam ante aliquot dies Heidelbergam pervenimus. Maritus meus se ad lectionem parat: ego hodie in emenda suppellectile vehementer fui occupata, ut migremus in aedes nostras: nam huc usque apud quendam bonum virum diversati sumus. Cremerò nostro scripsi, eumque vehementer rogavi, ut ad me anum coquam ex miseris illis pauperculis et vagis Suinphordensibus mittat, eamque quotidie vehementer expecto. Quod vero tu, D. Sinapi, filiam tuam apud me esse cupis, scias velim, illam mihi fore carissimam, cum ut aegritudinem meani in hac extera regione leniat, tum etiam ut uxori tuae vel mortuae gratificer. Ego certe quantum in me erit, ei non deero, maioreque eam, cum iam sit matre orbata, benevolentia complectar, quam antea. Quare si ad me eam non in aulam (nam ego omnino procul ab aulis aetatem agere cogito) mittere voles, te oro ut quamprimum id fiat: nam velim ut cum Cremerò ageres, ut una cum ancilla, quam ei iam ante aliquot dies inquirendi negocium dedi, eam mitteres, et lectum etiam, quia in praesentia tot lectosemere non possumus, et hic sunt percari. Adferent etiam secum raanticam nostram, in qua insunt reliquiae nostrae repertae. Adduceretn eam nonnunquam mecum ad illustres comites Erbacenses, quorum probitas et sanctimonia est mihi perspecta. Habet comes Eberhardus tres filias egregia forma et sancte educatas, cum illis posset consuetudinem familiaritatemque iungere. Tu facito quod ex usu illi sit, modo si eam ad me transferri vis, ne moram propter ancillam interponas. Quam enim incommodum sit ea carere, cogitare potes. Plura alias. De Plutarcho multum te amo. Saluta omties tuos domesticos et Licentiatum Faium, si non amplius est monachus. Salutant vos omnes maritus meus et frater, qui ad Theodoram scriberet, nisi esset domesticis negotiis nimis occupatus. Valete omnes. Heidelbergae, [1554).