Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/21

gloriarli unigeniti Dei rebus inanimatis, ita ut genuflecterent, et adorarent illas, et peterent in sanctificationem. Propter quod Deus tradidit eos in caecitatem, ut facerent ea, quae non convenirent; sicut praedixerat Spiritus sanctus per os Pauli, quod futuri erant (videte iam, si revelata est ira Dei super hominum impietatem; animadvertite si bene expressi sunt pontifices Romani, et eorum asseclae, qui veritatem Dei in iniustitia detinuerunt) «homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quatti Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes, homines corrupti, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient, insipienza enim eorum manifestabitur». Testimonium XX. Malae consuetudines, abusus, abominationes publico edicto tollendae. Bacchanalium enim speciem habemus, ludorum speciem, simulacrorum abusus. Neque enim abest, quin infirmitas fiumana, instigante Satana, ut Deos olim, divos morbis praefecerit, ita ut ad Petri fanum Romae tenipluni Febris sit, divae Mariae titillo. Nec brutis deest patrocinium sanctorum, applaudentibus pontificibus Romanis. Fornicari impune licet; scorta ubique publica, ita ut Romae superioribus annis censa sint meretricum publicarum capita ad decem millia; earum quaestus portionem quandam sibi pendi iubent, sicut et a Iudaeis pontifices, quod foenerari impune permittant, centesimam exigunt. Acerbissimae vero exactiones, crudelissimi dominatus, simoniae, doli, Spiritus sancti venditiones et emptiones, et caetera abominanda sic Romae regnant, ut qui Christi spiritum habent, liquido videant scriptum in fronte curiae Romane: «Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae». Cum tot tantasque abominationes, abusus, incommoda, offendicula, praevaricationes invexerint pontifices Romani, collegae