Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/206

flagitiosa vita arguit fidem in Christum non adesse, sine qua prorsus pereundum est. Quamobrem eam a Deo petas moneo et hortor, priusquam te mors occupet: pete veniam, quam omnino poenitenti dabit, qui etiam iuravit se nolle sontis mortem. Haec habui quae ad te scribere me oportere existimavi, quae si christianus es, tantum abest, ut graviter feras, ut etiam te admoneri, gaudere, veheinenterque laetari debeas. Vale in Christo. Suinphurdii.

I

Olympia Fulvia Morata Annae Estensi Principi Guisianae

per Iesum Christum S. P. D.

Quamquam iampridem longo locorum intervallo disiunctae fuimus, Anna princeps illustrissima, tamen ex animo meo nunquam hactenus tui memoria discessit. Si ob multas iustas causas ausa fuissem, ad te meas literas dedissem: nunc autem, oblata occasione, cum quidam doctus et pius vir e Lotharingia huc proiectus nos invisisset, nihil mihi potius fuit, quam ut quid tu ageres, ex ilio percontarer. Cumque meas literas ad te perferendas se curaturum pollicitus esset, non putavi te tam animo duro fore, ut literas ab ea datas non libenter legeres, quae tecum a teneris annis educata fuisset. Scis enim quam familiariter (licet mea princeps et hera esse») tot annos inter nos vixerimus, et ut literarum studia nobis communia fuerint, quae merito mutuarci benevolentiam inter nos conciliatam in dies magis magisque augere debent. Equidem, princeps praeclara, testor Deum, libi ex animo bene volo optoque; si qua in re possem tibi inservire (non quod ego rursus in aula agere vitam velim, nam id liceret mihi etiam hic) sed si tibi absens absenti vel consolando, vel quacumqua alia re prodesse possem, id scito me libenti animo studioque singulari facturam. Nihil vero magis cupio, quam ut serio ad sacrarum literarum studia te conferas, quae sola te cum Deo coniungere possunt.