Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/196

I

Olympia Morata Thomae Lucio S.

Etsi valde doleo me tibi tam saepe meis literis molestiam exhibere, tamen cum tua pietas mihi in mente venit, Tacere non possum, quin ea a te petam, quae fides pietasque postulat. Scis autem quantum matri debeam, cum quia mater est, et in me omnia matris officia contulit, tum etiam quia mulier est pia, et viro orbata. Nam non es ignarus quanto studio nobis Deus viduas commendet. Pietate igitur adducta, ad illam aliquot nummos aureos mitto: te rogo, ut illi in manus literas tradas, ne pecunia amittatur: hoc beneficium non ipsi, sed Christo dabis. Caeterum quod ex viro meo cognoscere cupis de rerum Germanarum statu, cum ipse scribendi spatium non habeat, prò ilio tibi respondebo. Nihil adhuc in Germania certi est. Imperator quidem est Augustae, et plerique omnes alii Germaniae principes; sed quid ibi agere velint, nullus scit. Dixit quidem Tridenti comitia se instituere velie, interim ut omnes sui interregni de religione leges servent, quibus nemo adhuc parere coactus est; sed ut antea omnes suo arbitratu vivunt. Quod autem te iamdiu nihil de Sinapio intellexisse scribis, nobis adhuc eum videre non contigit, quia Augustam est secutus suum episcopum; sed ex eius iiteris eum esse Herbipoii et vaiere intelleximus. Haec habui, quae ad te scriberem. Vale. YVirceburgi, 1551].

V

Olympia Morata Valentino Carchesio S.

Quid novi in praesentia ad te scribam non habeo: non enim mea interesse puto de bellis, quae Germaniae impendent, seribere: nunciabunt alii, multa rumor etiam perferet: ego nisi quae certa sint, ame scribi oportere non existimo. Quare in proximsi