Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/194

esse, ut ab eo si discesserimus, poenas daturi sempiternas simus. Nam talis et tantus est Imperator, ut non solum vitae necisque in suos inilites potestatem habeat, sed et eos aeternis suppliciis mulctare possit, nec patitur queraquam suorum utraque sedere sella. Quare hoc nobis maximae curae esse debet, ne metu hostium scutum abiiciamus, neque nos temere periculis offeramus. Nam in eum peccaremus. Hoc igitur timens, te etiam atque etiam vehementer rogo, ut nos tuis literis et tuorum amicorum, qui Linceam urbem incolant, certiores facere velis, an Antichristus ibi ita saeviat, ut ad aures nostras fama pervenit, an animadvertant in eos qui missae eorum non intersunt, et pura religione Deum colunt. Nam sic stat sententia nos perversam ac impiam religionem colere nolle, et nos Christianos profiteri. Quod si, ut solent in aliis locis, Corycaei Antichristi nos observarent, et cogere vellent interesse suis sacris, eo omnino nobis accedendum non esset; nam, ut iam dicebam, in Deum peccaremus. Hoc tu nobis effectum dare posses, hoc est, nos admonere; quod ut facias, te rogo atque obsecro. Vale. [Suinphurdii, 1552].

I

Olympia Morata

doctori Valentino Cakchesio S. P. D.

Magna molestia affecti sumus, quod eo tempore venisti in Germaniam, quo quidem tempore nos videre non potuisti. Nos adhuc animo suspenso et solicito scire avemus, quid rerum in Italia geratur, praesertim quid mei agant: nam ex illa epistola adeo exigua scripta, nihil fere eorum intellexi, quae ex te cognoscere potuissem; fuissemusque tibi de hoc tuo honore Corani gratulati ; quod cum non licuit, per literas id agere decrevi. Nos itaque, mi Valentine, tibi gratulamur, optamusque ut haec res tibi prospere eveniat. Has literas apertas ad te mitto propter haec suspiciosissima tempora, quas ut matri reddas, oro, et nos