Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/193

X

Olympia Morata Laurentio Schleenri S. P. D.

Nos tandem libros nostros accepimus, quare gratias libi agimus ingentes, quod hoc studiose diligenterque curasti. Avicennae liber non erat in arca: si quid autem tibi debetur, fac nos certiores, et pecuniam tibi curabimus. Nos adhuc in patria commoramur, neque nobis propter liaec bella hinc discedendi fuit potestas. Ad te perlatum esse credo, ducem Saxoniae liberatum fuisse, et suam pristinam dignitatem obtinuisse, alla Tavta pèv 6rj Tauri]. Unum autem a te summopere contendere volo, ut de rebus Italiae ad nos scribas quamprimum si vacabit, praesertim de ingrata mea patria Ferraria. Mensis hic igitur decimus quartus, cum nihil de matre mea audivi, et cum saepe ad ipsam et ad affines amicosque omnes perscripserim, tamen nemo mihi rescribit. Quamobrem statui has, quas tuis adiunctas vides, ad te mittere, ut tu illas ad matrem perferendas cures, et dispicias, quanam ratione possit, ut quid agant, intelligam. Hoc mihi gratius Tacere nihil poteris, quod ut facias te etiam atque etiam oro, perque tuam pietatem obtestor. Vale. Suinphurdii, [1553J.

X

Olympia Morata Hermanno filio S. D.

Scripsit ad nos perhumaniter parens tuus, conditionemque nobis talem obtulit, qualem libenter acciperemus; sed incurrimus in quandam difficultatem, quae nonnunquam nobis impedimento fore videtur: quod cum a te expediri posse arbitrarer, id quale esset meis literis tibi significandum putavi, quo nobis in hac re opem tuam feras. Haud te clam esse existimo, nos sub Christo merere, eiusque militiae sacramento ita obligatos