Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/188

V

Olympia Morata Grunthi.era Caelio Slcundo Curioni S. D.

Gratissimae mihi tuae literae fuerunt, ex quibus intellexi tam longum et temporis et locorum intervallum nihil de tua erga nos benevolentia detraxisse. Tales nimirum christianorum amicitiae esse solent. Grates itaque ago Deo meo, qui me tali dignatur honore, ut a suis amer, Impios enim quantumvis sint potentes, dites, nobiles, vel edam eruditi, non magnifacio, sive me oderint, sive amare videantur. Quapropter edam tuum de meis carminibus iudicium gratissinium mihi fuit. Nani te cuin maximi faciam, si aliud id esse intellexissem, ab hoc scribendi studio me deterruisses: nunc autem cum a piis hominibus illud, praesertim a te non improbari videam, quantum in me erit, in hoc elaborabo. Quod autem nos rogas, ut si quando in Italiani redeamus, iter isthac faciamus, ego nos eo unquam profecturos affirmare non possem. Non enim hoc animo huc venimus, ut iterum Italiam petainus; nam te non fugit, quam sit periculosum illic christianum se profiteri, ubi potestatem habet tantam Antichristus: qui iam, ut audio, in sanclos ita bacchatur et ita saevire incipit, ut ludum iocumque dicas alterum illum iuisse, prae ut huius rabies quae dat; in omnes urbes Itaiiae enim suos Corycaeos misit, neque ut ille alter, ullis principum precibus flecti potest. Superiore enim anno, nescio an tu audieris, Phaninum quendam pium virum, constantissimae fidei, cum in carcere fere biennium fuisset (nunquam enim neque metu mortis, neque coniugis vel liberorum amore a veritate desciscere voluit) suffocari, deinde corpus cremari, nec hoc contentus, ossa in Padum proiici iussit. Quare, licet meorum maximo desiderio tenear, tamen in uldmas terras proficisci mallem, quam eo redire ubi ille tantopere saeviendi potestatem habet. Si vero hinc nobis discedendum esset, nusquam alio libentius, quam ad vos proficisci velini. Viderer enim mihi apud meos esse, si vobiscum