Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/186

voluptatem capiens. De viro meo bene existimatur. Res nostrae bono loco sunt, et meliore propediem |ijv Oetp fore videntur. Haec te scire volui, quem scio nobis cupere et nostra gaudia gaudere. Vale. [Kauffbeuren, 1549].

V

Olvmpia Fulvia Morata Grunthlera

Caelio Secundo Curioni S. P. D.

Cum, multis ac maximis fluctibus iactata, me in Germaniam, tamquam in portum, contulissem, nihil mihi antiquius fuit, cum te isthic esse ex Georgio Thrace, viro optimo, Patavii intellexissem, quam ut ad te nostri studiosissimum scriberem, teque de rebus nostris tamquam familiarissimum certiorem facerem. Cum enim patri meo, dum in vita manebat, amicissimus fueris, hanc me tueri amicitiam debere existimavi, npeitei yáq xoúg n:aí6ag, lóaneQ xfjg oúmag, ouxoo xai xfjg qpiAiag xfjg jxaxQixfjg xXeQovopeív. Scito igitur abhinc biennium patrem meum, multis exantlatis laboribus, singulari in Deum fide, ex hac turba et colluvione discessisse; me vero post mortem illius (ut sapientius a Graecis oupcpopáv, quam a Latinis calamitatem, appellari iudices) statim a principe mea desertam, indignisque acceptam modis fuisse: neque mihi hoc separatim a meis sororibus accidet, sed hos fructus omnes a nostris principibus retulimus, nimirum prò labore tulimus odium. Quanto vero fuerim dolore affecta, tu existimare potes. Nullus erat qui nos respiceret, et tot nos res eodem tempore circumvallabant, unde emergi nunquam posse videbatur. Sed ille optimus pupillorum pater non me diutius in hisce malis, quam biennium, reliquit: qui amorem mei in quodam germano, philosophiae et medicinae artibus excellenti, Andrea Grunthlero (nam illi hoc est nomen), excitavit, qui nullo principis odio, nullis meis miseriis deduci potuit, quin me in matrimonium duceret. Hic igitur me in Germaniam duxit, ubi