Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/185

fore, quam isthic existimamus, et tuorum praesentiam solicitudines tuas, quae te cruciant, allevaturam non dubito; quo si Cherubinam foeminam optimam tecum adduces, eam tibi magnopere commendo. Meam matrem, sorores. meosque omnes tibi commendatissimos esse cupio. Ego neminem praetermittam, quem Romam iturum sciam, cui ad te literas non dem: idem te facturam confido. Vir meus, qui cum saepe de te sermonem habeo, et qui te plurimi facit, tibi gratias agit, quod illi in tuis litteris salutem adscripseris. Idem tibi plurimam salutem impertit. Vale. [Kauffbeuren, 1549].

I

Olympia Morata

nobilissimae Magdalenae Ursinae S. P. D.

Etsi gravi eram dolore affecta morte mei consobrini, tamen cum esset ad me allatum de vestra profectione, facere non potui, quin prius isthuc ad vos scriberem; non quod esset ulla res, quam aut vestra scire interesset, aut mea scribere, sed ut exploratum haberetis, me vestri memoriam summa cum benevolentia tenere. Valete, et parentibus meis verbis salutem nunciate. Vale [Kauffbeuren, 1549].

I

Olympia Morata Gregorio Gyraldo S. P. D.

Salvi in Germaniam pervenimus, ubi prolixe accepti sumus a Georgio Hermanno, regis consiliario, apud quem dies complures commorabimur; eum enim aegrum curat vir meus. Ego vero hic libentissime sum; totum diem me cum Musis delecto: nullis enim negotiis aliis ab illis abducor, saepissime refero me ad divina studia, maiorem ex istis, quam ex illis, et fructum et