Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/184

I

Olympia Morata Laviniae Ruverensi S. D.

Magnani ex tuis literis cepi voluptatem, quod. ut optaram, quid ageres et ubi esses cognovi. Siquidem solicita eram ne prius te Romam conferres, quam me certiorem laceres, ut quo literas mitterem, nescirem. Itaque quod me hac cura liberasti, gratias ago, ingentes vero quod mihi in adiuvando Phannio studium tuum et operam polliceris. Id mihi, ne mentiar, tam gratum fuit, quam quod gratissimum: nam spem mihi nonnullam afferre videtur haec tua profectio, cum sciam quantum Romae tua auctoritas valeat. Praeterea venit mihi etiam in mentem, te isthinc discedente aliquid opis illi afferre posse; nam tibi discessurae non dubium est quin dux omne suum studium poliiceatur. Eum igitur rogare poteris, ut si quid tua causa Tacere velit, ut illum absolvat, qui omni vacat culpa. Pro gravi peccato hoc supplicii satis esse deberet. Tu in hac re, quid optimum factu sit, prò tua prudentia considerabis, et haud ignara mali miseris succurrere disces, praesertim miseris et calamitosis non suapte culpa, sed Christi causa; cum te non fugiat, quicquid offieii et beneficii in istos contuleris, id te Christum in se contulisse existimaturum. Plura de hac re non scribam, cum non sim nescia, illius salutem tibi aeque ac mihi magnae curae esse; tantum te hortor ut ne malevolentissimi hominum obtestationibus magnitudinem animi tui inflectas in bis, quae ad Christi puram religionem pertinent. De meis autem rebus, quid novi ad te scribam nihil habeo. Sumus adhuc apud illum Hermannum, sed in alio oppido, quod iter unius diei ab Augusta Vindelicorum abest, ubi et dolorem, quem e morte mei consobrini cepi, et tui desiderium literis nostris lenire conor. Est enim mihi nunc summum otium, ut cum maxime refero me saepe ad divina studia, quod et tibi faciendum censeo, maioremque ex eis in dies voluptatem capio. Tibi vero gratulor, quod Romam sis kura; lubentius te illue