Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/181

obtestor, ut manibus pedibusque obnixe omnia facias, ut hac aestate, ut polliceris, simus una in patria. Si aeque me amas, ut ego te, facies; sat scio. Sed ne sim tibi molesta, de hoc non loquar amplius, neque quicquid de hac re attigi, feci ut te increparem, sed ut te tui officii admonerem, etsi satagis harum rerum. De vestibus, petere illas non decet: nam nuper princeps per quandam mulierem nunciavit mihi, non esse verum, quod nobilissimi Camilli uxor quicquam de salutanda filia illi dixisset; attamen, quia filia hoc vellet, se id permittere factum, illam vero petiisse mihi unam vestem quam non prius se daturam, quam ipsa rediisset, dixit. Haec respondisse arbitror, ut viderem illam nihil mea causa facere, sed illius, et ut (sed tacere melius est quod omnes vident) Lysippae satisfaceret, quam secum tunc fuisse credo. Ut ut haec sint, illas me habituram vix credo. Vale. [Ferrame, 1549I.

I

Olympia Morata

excellentissimo medico Ioanni Sinapio S. D.

Hoc tuum tam diuturnum silentium, plus quam Pythagoreum me admirari, suspicari, timere facit. Admiror enim curn adeo sancte adiurasses, te neminem praetermissurum, qui in Italiani proficisceretur, cui ad nos literas non dares: ne unam quidem ad nos, praesertim cum quatuor iam epistolas ad te scripserim et ad uxorem tuam. Suspicor te omnium amicorum oblitum esse non aliter ac si per oblivionis campum iter habuisses. Non parum vero timeo, ne quid vos in itinere impedierit. Saltem qui valeretis omnes scripsisses, quod scire iam tanto tempore avemus, ut nihil interim dicam, quam misere cupiamus certiores fieri, quid egeris apud regem de nostro negotio. Nihil enim certi de rebus nostris statuere possumus, ni prius quid ille responderit intellexerimus. Quapropter si nos omni cura,