Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/18

Testimonium XI. Scripta peritorum hominum, quantalibet ii sanctitate doctrinaque sint, nullo modo cum scripturaruin canonicarum excellentia comparari posse monet Augustinus. Huic sententiae consona est illa Cyrilli: «Optimum fuerit, Hermia, non curare aliorum procacitatem, qui probatam mentem nobis auferunt, sed magis fidei canonem rectum et non perversum, hoc est, sermones ab apostolis factos, nec aliis quam illis applaudere nos decet, ac dicere: — Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis —». Testimonium XII. Interpretes quos doctores vocant, oratorum, poétarum, philosophorum perstudiosi fuerunt, nonnunquam abierunt in commenta cogitationesque eorum. Non protinus ergo asserenda, quaecumque ab illis dieta sunt, sed expendenda verbo Dei ; scriptum est enim: «Et interpretes tui praevaricati sunt in me, et venerunt structores tui destruentes te, et dissipantes a te exibunt». Testimonium XIII. Commentum ignis purgatoci a pythagoricis, platonicis et poétis magna ex parte esse sumptum, per assertionem eius commenti, remissionem peccatorum infringi, reclamantibus omnibus prophetis, sanguini testamenti singularem iniuriam fieri, apostolis longe aliter docentibus, «ne evacueretur crux Christi». Testimonium XIV. De coena Domini sacramentum est sanctissime institutum a Christo, quod a Paulo caeterisque apostolis, et discipulis Domini, et multis postea saeculis, quibus optimi fuerunt Christiani, summa diligentia est observatum. Verum in hoc ut in caeteris videndum, ne arrogantia quorumdam, qui omnia sibi licere