Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/177

I

Olympia Morata Chiliano Sinapio S. D

Etsi multa soleo, mi Chiliane, domestico praeconio testes colligere, tamen, quia collectam a me exigis, non committam, ut, si refugerim, causam tibi dem aliquam posthac non scribendi. Tuae itaque literae mihi gratissimae fuere, quum quia ex ipsis benevolentiam tuam erga me facile perspexi, tum quia me vehementer ad studia politioris humanitatis hortari visus sis: quod quidem mirificam mihi attulit voluptatem. Nam istis studiis nihil hominum generi a Deo immortali datum esse melius neque praestantius, semper in animurn induxi meum: praesertim cum animus noster, qui nobis ex sempiternis iilis ignibus (licet enim mihi quoque apud te philosophari), quae sydera et stellae vocantur, a Deo optimo maximo datus est, nulla re magis quam literarum scientia excoiatur, cumque nulla re alia caeteris animantibus praestemus. Cum lanlum igitur iiterae inter caeteras res humanas excellant, quae quaeso me muliercularum fusa et acus (ut tu ais) a mansuetioribus Musis avocare poterunt? ego enim illarum magiis tamquam Ulysses Syreneis scopulis aures clausi meas. Quid? colus et fusa valebunt ad persuadendum mihi hoc quo non loquuntur? an fonasse illa vilissima munera per se illecebras aliquas prae se ferunt? Sed adeo ab illarum sententia animus meus abhorret, quae me omissa hypera, ut aiunt, pedem sectari volunt, ut eas in praesentia missas facere decreverim: ac tibi ad id quod caput fuit in tua epistola respondero.simulque scribandi finem fecero. De alumnis igitur tuis, quid promoveant in literis, te iuxta tritum dicendi morem