Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/173

bibliothecis restitutis, magno studio, summa diligentia, incredibili opera adhibita, nihil fuisse melius? Miruni videri non debet si, luce ingenti quadam sanctissimae facultati adlata, multa, quae in diuturna obscuritate latuerunt, videri coepta sunt. Tempus est iam, Carole caesar, pie, felix, auguste, vosque summi reges, et magni principes, re in illustri omnium gentium et nationum conspectu posita, declarare sententiis vestris, non modo nobis sed posteris, propensionem animorum vestrorum in Christum. Eius evangelium conversum et confusum videtis miserum in modum, beneficium sanguinis Christi velatimi atque obtectum, infirmis male consultum, onus grave innumerabilium praeceptorum super humeros fidelium gentium et nationum impositum. Quid expectandum? libertas Christi subiata est; instituta apostolorum eversa sunt; rescissum est verbum Dei; praeceptorum Christi maiestas imminuta; crux, quantum per hoc licuit, evacuata est; abusus magni atque incredibiles invecti; confusa denique iura humana atque divina. Quis Christi nominis tam est inimicus, qui possit haec audire et ferre? aut, si nulla ratione mederi queat, ne cum impiis sensisse videatur, non morte testatum relinquat? Hanc ob rem, si quid gravius in me acciderit, qui prò gloria Christi, prò salute fratrum, periculoso consilio, at perquam pia mente, suscepi communem causam; nunquam profecto pigebit, si defenso evangelio filii Dei id sequi necesse est. Accede, lictor, colliga manus, caput obnubito; ipsum me cruciatibus et pontificum irae offero: pcrcutc sccuri. Quae est ista tanta crudelitas et saevitia, quam mors ipsa non exsatiet? Saturari pontifices nequeunt, nisi viscera nostra lanianda et in ignem coniicienda praebuerimus. Accede, lictor. Id etiam feremus. Liceat mihi, antequam de misero supplicia sumantur, abiici ad pedes, provolvi ad genua magnorum et sanctissimorum principum. Orat vos servus Iesu Christi, principes, et flens obsecrat per eam fidem et operam, quam praestare debetis Christo, qui tam amanter prò vobis mortuus est, qui resurrexit, qui adstat vultui Dei prò vobis, ut ipsi iam evangelii defensionem suscipiatis. Quod si supra hominum sortem, supra inortalitatein vestram datum est vobis, principes, ut rescissum verbum Dei,