Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/171

simul suspicionem regni amittendi, et curam conservandi et cupiditatem nonnunquam augendi necesse fuit accedere: implicati sunt tum primum negotiis, quae saecularia ab apostolo appellantur, a quibus longissime eos iubet abesse, qui Deo serviant. At pii principes illi prodesse putarunt se sanctissimae religioni, obesse certe quidem nunquam voluerunt. Nondum luxus isti prodierant, initio abusus ignoti, neque tanto numero, et ii, qui essent, non proferebantur. Proximi illorum saeculis fuerunt summo ingenio et eloquentia theologi, qui in reiciendis sectis, quae ab Arianis, quae a Manichaeis et caeteris magno incommodo fuerant invectae, occupati, volumina compleverunt disputationibus et commentariis. In his excelluit Augustinus; ita ut Romanae etiam ecclesiae iudicio primus sit habitus obsessor atque expugnator haereticorum. Is quoniam et valde peritus et acutus fuit, in haec quoque penetravit, quae hodie disputantur. Nihil enim non attigit, sed de quibusdam breviter omnino et strictim veluti pungens et somno excitans. Fundamenta vero ea iecit de gratin, ut si ea attolli plusculum passi fuissent hoinines, et de abusibus multis et magnis actum et mirum in modum aucta fuisset doctrina vere apostolica. At Augustini opinio de gratia hoc tempore a pontifioibus Romanis et eorum asseclis ferri non potest, sicuti libri de praedestinatione, quos in senectute scripsit, maturiore aetate et properante ad veram solidamque pietatem et pleniorem peritiam. Tyrannidi pontilícum Romanorum, quod ii ex provocatione ius sibi statuerent in omnes episcopatus, universi Africae episcopi egerunt in conciliis de capite, de appellatione ad episcopum Romanum , quod dicebatur esse concilii Nicaeni capitibus suppositum atque adiectum, quorum opera nihil dico; litterae adhuc exstant, plenae querelarum Africanorum episcoporum, testimonia item de exemplaribus concilii Nicaeni, summa diligentia conquisitis et acceptis ab antistitibus Graeciae, consonis iis, quae antiquissima in Africa adservabantur, in quibus caput non erat illud, «placuit si episcopus accusatus fuerit». Re explorata et comperta de tyrannide pontificum romanorum in omnes episcopos per dolum conquisila et comparata cuin conclamare coepissent antistites