Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/169

cogitatone complecti: in quibus illud est mirandum, quod omnia haec mala ab uno perditionis fonte manarunt. Quod si vos admiratione adficiat, quod tam diu haec, non dico incognita (parum enim hoc esset), sed et celebrata et prò piis habita sint a regibus et populis, est consentaneum: id enim ipsum in spiritu videns revelator ille rerum altissimarum Iohannes, «et admiratus sum — inquit — admiratione magna». Desinite iam mirari, principes; illud vos potius consoletur, quod dixit Augustinus, quod «videntes quae praedicta fuerant in scripturis sanctis, nostris temporibus adimpleri, aedificamur in fidem, quod est. ad caetera credenda efficimur propensiores». Quam vellem, Auguste Caesar, piique reges et magni principes, his, quae de hac ipsa re a Iohanne praedicta sunt, aliquantulum daretis operae. Neque enim fugit hominem illuni divina mente praeditum quid futurum esset. «Apocalypsis — inquit — Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis: beatus, qui legit et audit verba prophetae huius et servat ea, quae scripta sunt». Pie quidem dicuntur: non sunt negligenda, principes. Vidisse dicit ille se meretricem magnani, «sedentem super aquas nmltas, cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui habitabant terram de vino prostitutionis eius; et mulier erat haec circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominatione et immunditia fornicationis suae, et in fronte eius nomen scriptum: mysterium, Babylon magna; mater fornicationum et abominationurn terrae». Aperit mysterium angelus Domini. «Mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae». Bestia ascensura de abysso, tyrannis pontificum est, pontificia ipsa potestas, pontificia vis, quae detortis scripturis, privilegiis acceptis, ut ostendimus, et inveterata consuetudine imperium sibi statuit in imperatores et reges. Huc illud accedit: «septem capita septem montes sunt, super quos mulier sedet». Ecquae urbs septicollis appellata est? «Mulier — inquit — ebria de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu». Num ea Roma est? dicant iam ipsi pontifices. — Sed et meretrix super aquas multas. — Aperit hoc edam angelus Domini: «aquas, quas vidisti, ubi meretrix