Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/168

Recita CAPUT VICESIMUM.

Malae consuetudines, abusus, abominationes publico edicto tollendae. Bacchanalium enim speciem habemus, ludorum speciem, simulacrorum abusus. Neque enim abest, quin infirmitas humana. insegante Satana, ut Deos olim, divos morbis praefecerit; ita ut ad Petri fanum Romae templum Febris sit, divae Mariae titulo. Nec brutis deest patrocinium sanctorum, applauden tibus pontificibus Romanis. Fornicari impune licet: scorta ubique publica; ita ut Romae superioribus annis censa sint meretricum publicarum capita ad decem millia; earum quaestus portionem quandam sibi pendi iubent, sicut et a Iudaeis ponti fices, quod foenerari impune per mi ttant, centesimam exigunt. Acerbissimae vero exactiones, crudelissimi dominatus, simoniae, doli, Spiritus sane ti venditi ones et emptiones, et caetera abominanda sic Romae regnant, ut qui Christi spiritual habent, liquido videant scriptum in fronte curiae Romanae: «Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae». Dedaratio testimoni! XX. Incredibiles sunt abusus, infinitae abominationes in magnis urbibus. At quam omnia superstitionum, abominationum, abusuum piena sint in castellis, vicis atque oppidis rusticanis, nullum est ingenium, nulla eloquentia, quae adsequi possit dicendo. Quo minus dici possunt, eo magis vestrum est, principes. animis et