Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/165

Alexandrum sextum, qui plus veneni quam aquae miscuisse dicitur, possum commemorare; et Iulium secundum, cuius opera plus uno die sanguinis hausit terra, quam ipse cum combibonibus vini in toto pontificatu. Praetermitto populationes agrorum, ingentes praedas, incendia oppidorum, quae secuta sunt ferro ignique omnibus locis vastatis: quarum calamitatum primarios testes quam plurimos excitare possum, et, si libet, ab Ascanio Columna et Camertum et Urbinatum duce petere, quos credo Paulus pontifex iustis de causis non sperat habere laudatores. Sed ego hanc partem orationis aliis relinquo. Nam quod sine benignitate et humanitate fuerint pontifices, qui potest esse obscurum? Si constat eos non modo in viventes, sed in mortuos etiam saevisse? Stephanus sextus Formosi corpus e sepulcro erutum, pontificio indumento spoliavit, abiicique in vilem tumulum iussit, duobus digitis dextrae abscissis. Sergius tertius Formosi cadaver tractum e tumulo, securi percussit, et post contumelias in Tiberini proiecit. Multorum ossa, ut eorum verbis utar, exhumari, multorum cineres vento spargi mandarunt. Recte ergo apostolus hos praevidens appellavit homines immites et sine benignitate. Perge. *■ Proditores, protervi, tumidi et voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes *. Quis Romae fuit pompam illam intuitus et apparatum pontihcum et collegarum asseclarumque eorum, quo Christi religionem eludunt, qui pietatis speciem non sit arbitratus inesse illis? Quis vero diem unum aut alterum Romae egit, ut oculis potius quam auribus crederet, qui virtutem solidamque pietatem ullam esse non negarit in his hominibus? Quid? quod se vicarios Christi, et Petri successores et episcopos et pastores et servos servorum Dei asserant? Habent hic quoque speciem pietatis. Cum autem eorum nihil sit, quae pollicentur, sed contra omnia insint vitia; pietatis virtutem abnegare dicuntur. * Homines corrupti, reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifestabitur». Utinam, principes, det nobis hoc pater Domini nostri Iesu Christi, ut quod aliquando futurum est vobis ad gubernacula reipublicae sedentibus contingat, ut per sententias vestras omnes