Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/163

apostolus, * nunc ergo quid tentatis Deum? imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus, sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi, credimus saivari, quemadmodum et illi»; monet, obtestatur apostolus, ternari Deum, si quis de iugo imponendo et legalibus eogitet. At pontifices Romani nihil magis cogitasse videntur, nihil magis curasse, ut ostendimus, quam ut eorum opera iugum ex legalibus et praeceptis restitueretur. Si circumcisionis onus apostolo intolerabile visum est, quod semel in vita cuique erat obeundum, quod Iudaeis fere semper in infamia illa absolvebatur, in qua grave quid sit non intelligitur, et tantopere reclamat apostolus; quid faceret hoc tempore, in infinita moltitudine legaliurn et praeceptorum, quae non in omni vita semel, sed partim singulis annis saltem semel, partim non semel sed saepe et saepius singulis mensibus servanda sunt, mortis poena animis proposita, si non serventur? Habetis, principes, ex altera parte amorem Petri in Christum, doctrinam et vitam apostoli; ex altera parte pontificum Romanorum. Vos ego nunc appello, vestram imploro fidem, obtestor ego vos per Iesum Christum, ante cuius tribunal sisti tandem omnes oportet, ut iudicetis, utrum successores isti fuerint an eversores Petri, utrum apostoli doctrinam aluerint, an sustulerint de medio. Mirum profecto est, quam in his nihil sit eorum, quae in Petro potissima fuerunt. Nihil tam diversum est quam vita apostoli et pontificum Romanorum; nihil tam pugnans quam huius et illorum doctrina. Conferte vos edam atque etiam, principes, neque mihi sed veritati credite. Considerate, inquam, an hi sint successores Petri vel eversores. Liberate inveterata et indigna infamia apostolum. Declarate sententiis vestris, hosce illos ipsos esse, quos in spiritu vidit Petrus apostolus, magistros mendaces. qui in avaritia fictis verbis (praefationibus illis servi servorum Dei, vel beatissimi et sanctissimi Domini, Domini nostri) non modo de tenuibus hominibus multis iam saeculis, sed magnis imperatoribus et regibus sunt negotiati; quod futurum apertissime monuit Petrus apostolus, ut erudiremini aliquando et caveretis ovibus Christi, vos invicti, augusti, pii principes, in quibus habitat spiritus Dei.