Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/162

instituto evangelico, «cum oratis non eritis sicut hypocriiae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare: tu autern cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora patrem tuum; in abscondito reddet tibi». Pontifex Romanus, cum orandum est, et tuba cani, et reboari per urbem instituit, et alta voce, et confusa concini musicorum instrumentis contra reboantibus. Quod non eo dico ut orationes publicas improbem, sed quod institutis pontificiis huc ventuni est, ut tenues homines, cum domi possent orare et curare, quae curanda sunt, ad tempia volitant tamquam otiosi, quasi ille domi orandi modus evangelicus minus sit Deo acceptus. Petrus cum visionerá videret, et vas quoddam veluti linteum magnum submitti de coelo in terram, in quo erant omnia quadrupeda et serpentia terrae, et volatilia coeli, vocem audit: «Surge, Petre, occide et manduca», non ut gulae licentia, sed hbertas Christi sanguine parta, gentibus et nationibus proponeretur, ut sine offendiculo omnibus semper uteremur cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione. At pontifices Romani poena mortis animis proposita, distinguentes inter diem et diem, contra vocem illam e coelo missam, reclamant: — His aut illis diebus ne manducato neve adponito. — Petrus, cum Caesaream intrasset, et ad eius pedes Cornelius se abiecisset, adorassetque eum, non tulit, sed monuit hominem esse sese, et propterea tales cultus non sibi deberi. At pontifex Romanus, non modo tenues homines ad pedes eius abiici statuii, sed beatissimis pedibus oscuium dari vult ab imperatoribus et regibus principibusque civitatum ad eius pedes provolutis. Petrus os suum aperiens, dixit: «in ventate comperio, quia non est personaruni acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est ei»; pontifex Romanus non modo personarum sed et locorum facit acceptorem Deum ita ut, si alii episcopi possint errare, episcopus Romanus non possit, quod Romanae ecclesiae sit episcopus, ob quam dictum est Petro, «tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam» (Romanam), «et portae inferi» (haereticorum sectae) «non praevalebunt adversus eam». Petrus tandem, cum surrexissent quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, praeciperentque servari quaedam legalia, acclamavit