Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/161

Christum solum, docet non esse aliud nomen a Deo datum sub coelo, in quo nos oporteat salvos fieri. Pontifex, si quid usquam tale acciderit, vel Petrum, vel alium quem ex hominibus. qui dicti sunt sancti, spectari vult, et iis tempia exaedificari, erigi statuas, docetque sub coelo esse multa, quae sint ad salutem. Petrus in concilio principum, seniorum et populi vocatus, asserit aequum esse audire Deum potius, quam conciiium. Superioribus annis, cum Germani advertissent aliud statuere decreta et concilia, aliud evangelium et se dicto Dei fore audientes potius quam hominum, a pontifice Romano damnati sunt atque exclusi. Petrus precio agrorum ecclesiae accepto dividit singulis, prout cuique opus erat, neque erat inter tot quisauam egens. Pontifex Romanus, acceptis bonis ecclesiae, magnis divitiis cumulat suos, dat quod cuique opus est, ne quis sit inter suos egens; caeteros miseros, qui vel servitutem serviunt in Africa et Asia apud hostes nominis Christi, vel qui duriter vitam agunt apud nos, non curat absumi fame et rerum omnium inopia. Petrus Ananiam et Saphiram mentientes Spiritui sancto, accensus spiri tu, aspectu ipso exanimat. Pontifex Romanus, cum videat atque intelligat, ab iis, quibus stipatus sedet, episcopatus adpeti atque gerí, non ut doctrina et sapientia, quam nullam in iis esse cognoscit, pascant oves Christi, sed causa magnorum proventuum et in luxu vitam agendi, fert, immo vero alit atque extollit, cumulatque magnis muneribus, et, ut Hilarius aiebat, «intra palatium honorat ad servitutem» addam ego «ad calatnitatem et exiti um ovium Christi». Petrus, cum apostolis Symon pecuniam obtulisset, ut impositione manus acciperet Spiritum sanctum, abegit clamoribus hominem, qui donum Dei existimaret pecunia posse possideri. At pontifices Romani saepe pecunia, saepissime corruptione, ut his internunciis demererentur reges et principes, manus imponi curaverunt iis, quos non aptos ad episcopatus gerendos, curamque animarum suscipiendam, sed ad conciliandos imperatorum et regum animos intelligerent accomodatos, aut privato aliquo commodo et sanguinis communione coniunctos. Petrus, cum in coenaculum esset ductus, et circumstaret illum magna turba, reiectis foras omnibus, oravit ex