Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/160

inediator advocatus et interponens sese. Commemoratio mortis Domini est celebranda. At dum panem illuni manducamus et calicem bibimus, omnibus aeque est praeceptum, ut eius beneficii memores mortera Domini annunciemus, donec veniat. Quae non eo dico, ut negem, diaconos non inanes, et episcopos seu presbyteros non adumbratos, constituendos esse per civitates ab ecclesia sancta (est enim id perquam necessarium); sed ut ostendam, nihilo plus illos caeteris esse sacratiores. Nam unum baptistna, unam fidem, unam unctionem habemus a sancto, qua sumus sacri, non quod simus succincti vestibus et zona, sed succinoti, inquit Petrus, lumbos mentis, quodque sancti simus omnes Christi sacerdotes fideles. Quamobrem sacerdotibus illis, quibus omnia contingebant in umbris, ut nos significaremur praedictum fuerat: «sancti estote, quia ego sanctus sum». Huic doctrinae apostoli tenebrae densissimae atque incredibiles offusae sunt a pontificibus Romanis; quod saepe iam questi sumus. Pergit. «Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum». Id omnibus dicit, neque diaconos neque episcopos excipit. Exemerunt tamen, veluti vulDeculae, pontifices Romani se et suos, mirumque in modum privilegiis munierunt, non modo ne laicis, sed ne civilibus legibus subiicerentur, neve Petri doctrinam sustinerent. quam manifeste in hoc privilegiis quaesitis oppugnant. Sed ego, ne totam epistolam videar velie interpretari, venio ad Acta apostolorum. Petrus aecepto Spiritu sancto cogitat de regno Dei, aperit scripturas, et adponit uno die Christo animarum circiter tria inillia. Pontifex Romanus (ex historiis quivis repetat), accepta mitra Mammonae, cogitat de regno mundi, aperit fores Iani, quod est, de bello cogitat in regulos non suae factionis, et feudatarios, quos vocat, rebelles, et scandalizat, adponitque diabolo uno die hominum plusquam centum millia. Petrus nulla re magis exultans quam paupertate, claudo dicit,

  • argentum et aurum non est mihi». Pontifex vero exultans

auro et regia gaza, in salibus habet, se id non posse dicere, quod claudo apostolus Petrus. Ubi claudus salvus adstitisset, neque sese, neque alium hominem spectari vult, sed