Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/16

Testimonium VI. Pontifices Romani non sunt veriti rescindere verbum Dei, ut firmarent traditiones hominum, quos in spiritu vidit propheta leremias dicens: «Et porvertistis verba Dei viventis, domini exercituum Dei nostri». Testimonium VII. Arroganter fecere homines et perverse, qui Christi praecepta consilia appellarunt, ut eo verbo minus adstringi videamur; sanctiones autem pontificias praecepta dici voluerunt, cum contra humana illa consilia et commenta erant appellanda. atque habenda; divina vero haec, quibus verissime sumus adstricti. praecepta, de quibus non ego dico sed Dominus: «Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno coelorum». Testimonium VIII. Hominum commenta, pontificum decreta, conciliorum sanctiones, quaecumque scriptae lataeve sunt contrariae evangelio Iesu Christi et actis institutisque duodecim apostolorum, canonicis libris scriptis, daemoniorum doctrinam esse, neque potuisse ab hominibus conveniri in nomine Christi et congregari in Spiritu sancto contra Christum, dicente Domino: «Qui non est mecum, contra me est, et qui non congregat mecum, spargit». Testimonium IX. Et quoniam pharisaici homines, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes, qui veluti Iannes et Mambres restiterunt Moysi ita et ipsi resistunt veritati, interpellatione facta, sperant se posse illudere populo Dei; occurrendum est. Obiiciunt enim: «Qui scitis, hos libros esse canonicos? qui scitis Christum esse filium Dei? dicimus ab ecclesia, veluti Samaritanos, audivisse de Christo et de iis libris». At ubi