Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/151

quod lundamentum edam ipse aedificatus est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus». Haec Augustinus, quae sexcentis locis confirmat, ac probat. Quod sicubi aliter est interpretatus, hanc tamen propriam Augustini sententiam fuisse, nemo est, qui in eius scriptis versetur, qui nesciat. Quae si impia est. impius est Augustinus; si pia, omnes pii, qui eam sequuntur. At vero impia esse non potest, quae ex prophetis et apostolis desumpta est: qua in re ut notissima nihil morabor. Hilarius edam inter antiquos scriptores laudatissimus interpres minime super Petrum aedificatam esse ecclesiam Dei contendit, sed super fidei petram illam et confessionem ingenuam de Christo, quam confessus est Petrus, ita ut sententiam prophetaruni, apostolorum, Augustini, caeterorumque fídelium prope scriptorum complectatur, ecclesiam Dei ex bis constitui, qui eam fidem habuerint, quam habuit et confessus est Petrus. Qua de re inquit: «Unum igitur hoc est immobile fundainentum, una haec est felix fidei petra, Petri ore confessa: tu es Christus filius Dei vivi». Et alibi: «super hanc igitur confessionis petram ecclesiae aedificatio est, haec fides ecclesiae est fundamentum, per hanc fidem infirmae adversus eam sunt portae inferorum, haec fides regni coelestis habet claves, haec fides, quae in terris solverit aut ligaverit, ligata sunt in coelis et soluta». Theophilactus item ait: «Quia enim confessus erat eum Dei filiuin Petrus, dixil quod haec confessio, quam confessus es, fundamentum erit futurum credentium». Et Cyrillus inquit: «Per petram aliud nihil quam inconcussam et firmissimam discipuli fidem vocavit, in qua ecclesia Christi fundata et firmata esset, ut non laberetur et esset inexpugnabilis inferorum portis in perpetuum manens». Quae quoniam magnorum auctorum sunt, et ad prophetarum et apostolorum sensum proxime accedunt, si iam, ut coeptum est, illustrentur, quid fiet ampullis et inani illa verborum volubilitate, quae frequentissima est in decretis? Ex quibus, ut infinita prope omittam, recensebo quod ad orientales episcopos rescribit papa quidam. Vos interea videte turnorem verborum, perpendite levitatem. «Decuerat vos adversus Riformatori italiani del Cinquecento - il. io