Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/146

teruncium posthac attingat episcopus is, praeter victum et vestiti! m, et, si ad regendam ecclesiam non sit aptus, de gradu deiciatur et privatus esto. Electionis formula de episcopo et praefectis ecclesiae per suffragia populi constituendis ea semper mihi visa est optima, quam legimus apud Augustinum de creatone Eradii. Eam ut perpendatis, orat vos servus Iesu Christi. Nam ut omnia ad episcopum unum aliquem deferantur, non est ferendum. Omnes iam intelligimus his artibus tyrannum ecclesiis esse quaesitum, ut iis, qui gratia plurimum possent, veluti Alexander aliquis regna suis commilitonibus, divideret. Verisimilius est civitates ipsas melius sibi malie, quam quemvis alium exteris. De piis hospitiis nihil dico, quae praeter mentem eorum, qui iis exaedificatis testamentum fecerunt, neque parvulos alunt, neque egentes excipiunt, neque misere aegrotantibus subsidio sunt, consciis pontificibus (nihil excusent, consciis, inquam, pontificibus); quae hospitia opera pontificum praeter mentem mandatumque eorum, qui exaedificarunt, curatoribus reiectis atque exclusis, unicuipiam serviunt, adsignata saepe homini, qui involet unguibus in oculos Christi, qui hauriat sanguinem innocentum, A quo adsignata sint nolite quaerere. Quid creditis? Ab hoc ipso tyranno humanorum etdivinorum, Babyloniae rege, Antichristo Romano, qui non modo vivis hominibus sed etiam mortuis vim adfert, quem Deus propediem ulciscetur probe, quando ita loquitur: «Ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis universam terram». Quo iure, pontifcx Romane, in testamenta sanctorum manus intulisti? Quia hoc libet, licet. Id tu non modo his gentium dominis, sed ne assentatoribus tuis, quibus stipatus sedes, pileo ad servitutem coèmptis, probaturum te esse arbitror. Magna sunt, incredibilia, infinita caetera, quibus iste iura humana atque divina confundens perturbavit atque permiscuit omnem rempublicam Christi, cuius vos moderatores esse et duces par est, principes, in quibus habitat spiritus Dei. Neque vos deterreant quidam, qui, ut ait apostolus, «aberrantes sunt conversi in vaniloquiuin, volentes esse legis doctores, non intelligentes, neque quae Ioquuntur, neque de quibus adfirmant». li dolo malo inculcant, cavendum omnino vobis, ne in animum