Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/145

Italia, quidquid calamitatis ex incendiis bellorum christiana respublica accepit, id omne a pontificibus Romanis est confiatum. Quod si in ea felici quidem paupertate, quam apostolus instituit Tito, non recedere episcopos iussissent pii principes, qui cupidos homines imprudenter in opulentiam coniecere, minus aliquando laboravissemus, plus laudatae pietatis haberet ecclesia. Sapientissimi imperatores cum in hibernis legiones collocant, si qua oppida contingant, quae bonitate agrorum et rerum adfluentia excellant, nonnihil verentur, ne invictos militum animos et dura corpora eorum, qui a pueritia sub pellibus stare et vigilare noctes et gravissima quaeque perpeti sunt adsueti, copia corrumpat et lascivia molliat: et nos otiosis istis dubitabimus, an immensi census, regiae divitiae, peramoeni fundi, voluptuaria domicilia periculum crearint? Quos constat millies a regionibus officii et continentiae abductos, abducendosque semper, nisi modum aliquem licentiae potestatique eorum feceritis vos, principes, in quibus habitat spiritus Dei. Nam maiores vestri eo privilegia, regna et census ingentes iis concesserunt, ut ecclesiae Dei bono essent. Id cum vos falsum esse comperiatis, antiquare privilegia, aliquid instituere potestis, quo census illi ecclesiae bono sint. Administratores ecclesiae dicunt se esse episcopi. Sint sane. At si abusi sunt ea administratione sexagies septies, coactis saepe conciliis statutum est, ne abutantur, si rursus ac rursus ad vomitum, quousque tandem haec patientia, principes? Statuite, ut censores quidam annui per civitates deligantur, qui a praefectis ecclesiae rationem reposcant administrationis, ne praeter alimenta et honestum vestitum quidquam habeant. Ex fructibus, quae supersunt, ut monet Christus, elemosynam dent, scripturae sanctae interpretes, evangelii praedicatores alant: censuum rationes in tabulis publicis accepti et expensi conscribantur adserventurque apud seniores non sacrificulos, et salios praecentores, et succentores quosdam collegas episcopi, sed apud senatum et eos, qui ad reipublicae gubernacula sedeant: ii a censoribus accipiant rationes, animadvertantque, ne in praefectorum affines erogata pecunia sit, censusque male effusi. Quod si episcopi culpa factum esse compererint, advocata plebe sancta, decernatur, ne