Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/144

statum redigant, ut vere iam episcopi neque dominationes neque regna quaerant, sed mediocri censu contenti tranquillam et quietarti vitam sequantur. Id cum ipsis optamus, optamus etiam, ut vere beati sint. Quod si recusarint, cogantur ut dicto apostoli sint audientes: «habentes alimenta et quibus tegamur his contenti simus; nani qui — inquit — volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem». Quam sententiam divinitus scriptam Carthaginiense concilium secutum decrevit, «ut episcopus vilem suppellectilem et mensam, et vietimi pauperem habeat et dignitatis suae auctoritatem fide et vitae meritis quaerat». Et rursus «ut episcopus nullam rei familiaris curam ad se revocet, sed ut lectioni et orationi et verbo praedicationis tantummodo vacet». Non inipediet hic me, pontifices et collegae pontificii, vestrum inimicum edictum, quo declarastis, «haereticos esse habendos ornnes, qui adfirmarent Christuin eiusque discipulos nihil privatim habuisse; in ignem esse coniiciendos omnes, qui adfirmarent ipsis discipulis vendendi, donandi, testandi, acquirendi, suopte ingenio ius non competere». Quorsum hae minae spectent, principes isti etiam considerabunt. Ne in me declamate, pontifices; minitamini ista mitratis vestris et iis, qui procurvaverunt genua sua ante Baal. Ego, non modo his principibus audientibus et universo populo, sed Christo ipso, qui coelum incolit, dicam, apostolos non modo integritate vitae sed etiam patientia paupertatis fuisse ornatos; Christum non modo pauperem fuisse, sed hac voce veluti propria appellatum in Psalmis, cuius denique vox est: «vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet». Quod vero simuletis ad Christum, ad apostolos magis quam ad vos ipsos haec regna, hos census pertinere, id non sat scio; ad fratrum filios, ad spurios adolescentes quosdam, et minime sobrias mulieres spectasse, persaepe historiae ipsae testantur. Illud vero periniquum omnino et non ferendum, quod cum summa avaritia et incredibili cupiditate pontificum infinita potestas coniuncta est. Saepissime enim, quidquid mali habuit