Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/143

incedant gloriosi minusque in auro bibant; sperni mirum in modum apostolos, si praeter magnos census, quos sunt aucupati iam multis saeculis, decimae non persolvantur aut impediantur; sperni item si quis commonstret et clamet cavendas decipulas indulgentiarum, quibus nullusesttam custoditus nummus, quem non intercipiant. Quae omnia quam sint apostolica, iam omnes norunt. Sed ego redeo ad commentum illud episcoporum, ne accusentur. «Si eniin sine crimine sacerdos eligi praecipitur, nullatenus ab hominibus criminibus irretitus accusari et calumniari permittitur». Hoc si verum est, non modo accusatorem sed nec sacerdotem (excipio semper Christum, «qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius»„ qui verissimus est sacerdos) habebimus. Quis enim est sine crimine? At quod Paulus dicit, «oportet episcopum esse irreprehensibilem», intellige tu virimi bonum, qui homo esse possiti «vere enim bonus solus est Deus». Ita et accusatores, si viri boni sint, erunt magis idonei. Nam fac esse, quod vir aliquis simulator ac dissimulator pulchre se continuerit, tantisper dum in episcopatum proveheretur, deinde ad ingenium redeat, non est ex praecepto Christi commonendus fraterne? Si malus esse non desinet, adhibito teste non est arguendus? Si tandem non audierit, non est accusandus apud ecclesiam seniorum aut praefectum ecclesiae? Nam quod Paulus dixerit, «accusationem adversus presbyterum noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus», non dixit, non esse recipiendam, sed duobus aut tribus testibus asserentibus esse recipiendam. Quod Evaristus adfert, non convenit episcopis, qui non ad ferendum gladium, ut principes terrae, sed ut exemplar vitae spiritualis, speculimi religionis, observatores evangelii esse debent. li, si opinionem fallunt, cogendi sunt ab ecclesia sancta, ut episcopatu se abdicent, aliique meliores instituantur; si fures, si parricidae fuerint poenis adficiantur, quae civilibus legibus proponuntur. Quod fieri non potest, nisi quod vulnus imperatores et reges fecerunt, itnperatores et reges sanent, ut privilegia nulla sint, quae commune bonum impediant, et magnis divitiis et regnis auctos episcopos in infinita potestate et summa copia rerum omnium in eum