Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/138

ex scriptis divinis, quibus tara se quam asseclas et collegas eximerent legibus et poenis, quae civiles appellantur; unde et forum sibi aliud a laicis constituerunt: cui rei iustissimis olim de causis faverunt pii imperatores et reges. Nam co tempore, quo non penitus recepta fuerat religio Christiana, sed veluti nova et propterea invidiosa pullulabat, magnis opibus summa potentia oppugnabatur ab iis, qui deorum cultum, antiquos ritus, paternam atque avitam religionem tolli videbant. Eam ob rem, si pius aliquis per id tempus imperium Romanum est adsecutus, id in primis curavit, ut ecclesiae praefecti futi essent a laicorum vi regulorumque potentia. Iis principibus orta sunt privilegia et donativa, quae illis temporibus fuerunt quidem necessaria: at ubi gentes et nationes vulgo idolorum cultibus reiectis ad Christum venissent, privilegiis nihil valde opus erat, cum praesertim ecclesiarum praefecti summo apud omnes in honore essent, qua data est via ad tyrannidem non modo humanarum rerum sed etiam divinaruni. Perstiterunt nihilo secius in incepto pontifíces, et in dies magis se privilegiis munierunt. Concedebant omnia imperatores et reges, vel specie pietatis allecti, vel lactati spe a pontificibus Romanis quaestuosa interpretatione scripturae, qua assererent, sibi unis esse potestatem fores coeli aperiendi transmittendique animas in coelum, licet eae ad interna etiam loca essent destinatae, ut praeter alias Tabulati sunt de Traiani et de Dagoberti, Francorum regis, anima apud Lyparim extorta de manibus daemoniorum; vei quod privilegia et dona non pontifíces, sed divum Petrum ipsum a principibus accipere confinxerunt; unde cum ab aliis multis multa dona tuni ab Honorio fundi coémpti etiam beato Petro dicuntur. Et perbelle Gregorius ad Ricarduni regem Visigothorum Petri nomine rescripsit his verbis: «beatus Petrus, apostolorum princeps, quam libenter munera excellentiae vestrae suscepit»; vel quod his artibus, rudibus saeculis, pontifíces Romani magna auctoritate praediti partaque monarchia imperium iam haberent in principes, ut nihil quod vellent non impetrarent, ita ut Henrico pontifex Romanus potuerit dicere: «te imperatoria administratione regiaque deicio»; et Toletano archiepiscopo Romam