Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/135

tabernacula? Quis est, qui dat vitam aeternam? nempe is, qui dicit: «Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis». Nam si quod unicuipiam ex minimis Christi fecerimus, Christo fecerimus, et quia prò ea re, quae fidem non inanem consequitur, nobis Christus dat vitam aeternam, dicuntur quodammodo et illi dare nobis vitam aeternam. Ut si quis furtum fecerit avarus, et ob subreptam pecuniam infelici arbori reste suspendatur, dicimus, pecuniae illum ad furcas adegerunt, cum tamen ad furcas non pecuniae sed lictores hominem adegerint. Horum similia multa sunt ineptissime ab adversariis adducta, quae, ne vobis fastidio sim, omitto. Nam quod viventes orant prò viventibus, non puto vos expectare, ut diluam. — Ab iis, inquiunt theologi, qui sunt in statu promerendi, charitas exigitur. — Hic insurgunt. — Non est credendum charitatem minui in animis beatorum. Quare, cum ii charitatem habuerint viventes, eam non est credendum amissam in meliore vita. — Coniectura haec est non sat firma. Quid si id est, quod nonnulli asserunt, omnein illorum charitatem, quae, ut ipsi loquuntur, in duos ramos divisa erat (in dilectione Dei et proximi), postquam a nobis est decessum, in unum ramum cohaesisse, in dilectione scilicet solius Dei: ad eius maiestatem, potentiam, gloriam contemplandam conversi, aliud praeterea nihil cogitare dicuntur, Christi gloriam expectantes et regnum Dei tanto desiderio, ut de vindicta clamare etiam dicantur, et charitate tamen ardeant, amore scilicet ilio in Deum. Adde, quod etsi in sinu Abraham esse dicantur, qui tamen sit ille sinus, qui status dormientium ad diem usque iudicii non liquet. Qua de re Augustinus: «Sed quinain sint illi beatissimi, qui iam sint in ea possessione, quo ducit haec via magna, quaestio est. Et angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus iam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint iam in illa possessione consistere, merito quaeritur». Et Irenaeus inquit: «Cum enim Dominus in medio umbrae mortis abieiit eo, ubi animae mortuorum erant, post deinde corporaliter resurrexerit, et post resurrectionem adsumptus est, manil’estum Riformatori italiani del Cinquecento - li. 9