Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/129

Recita CAPUT DEC1MUM QUINTUM.

Preces, rogationes publicae, imprudenter fonasse nonnullae irrepserunt rudibus saeculis, nonnullae superstitiosis. Quamobrein in hanc quoque curam est incumbendum, viri Dei, ut sint purae castaeque deprecationes, modique orandi evangelici, ut et imperiti edam bene petere adsuescant. Verba enim aposto li commonefacere nos debent: «Petitis et non accipietis, eo quod male petatis». Declaratio testimonii XV’. Quod Christus ipse formulam orandi dictarit, universae ecclesiae permagni refert: quod autem receperit, quidquid a patre per se petierimus, id nos impetraturos, manifeste a patre per filium docet esse petendum. Atque hoc Ambrosii illud est, «filius vult rogari patrem; pater vult rogari per filium». Progredientibus saeculis sensim (quae est infirmitas hominum) aliae formae sunt excogitatae, quae nunc a contentiosis et superstitionis defenduntur ex locis suboscuris et incertis scripturae sinistra nonnunquam interpretatione depromptis. At si certissima dubiis, perspicua obscuris, optima caeteris praeponenda sunt, hanc unam deprecandi formam caeteris praeferemus. At eo processit impietas et audacia latronum, qui a pontificibus Romanis omnibus locis dispositi sunt, ut quaestuosas traditiones tueantur, ut si quis concionetur, hoc orandi genere adsuefaciendum populum Dei, alia genera intra modum adhibita, peritioribus fortasse non esse periculosa, infirmioribus et imperitis periculum aliquod posse creare, ut si in orando cultum, qui uni Deo debetur, creaturae dent, si sanctorum patrocinia toto animo complexi, spei minus minusque fiduciae in Christo habeant, eaque re