Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/128

quaerere, quam sint excellentes. Quod autem mercimonia quoque ex hoc sacramento instituta sint, nolo commemorare. Disertissime enim et graviter ea de re dictum est, et dicetur fortasse ab aliis. Neque est dubitandum, ut ea a piis, augustis, optimisque principibus tollantur, quos servus Iesu Christi (quantum nomen Christi commovere potest) orat atque obsecrat per Iesum Christum, ut hoc sacramentum quam fieri potest purisstmum restituatur ex vestigiis doctrinae apostolicae, non per modum oblationis novae et sacrificii, sed commemorationis tantum oblationis eius sanctissimae et sacrificii, quod semel factus est Christus prò nobis, quo a se ispo tam amanter prò nobis oblato, et in sacrificium libentissimo accepto a patre, omnes oblationes et sacrificia cesserunt in abominationes. Unde vox Domini obtestantis, «qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat». Oblationes enim et sacrificia in hoc tantum prò tempore erant constituta, ut veluti umbrae significarent hoc unum Domini sanctum et salutare, in quo salus facta est omnibus invocantibus nomen eius. In commemorationem ergo Domini coena est manducanda, qui inquit: «Haec facite in meam commemorationem». Et apostolus: «Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis donec veniat». Hoc ergo tantum faciendum, dum in commemorationem divino instituto manducamus panem illum et calicem bibimus, ut mortem Domini annunciemus donec veniat. Sed tu iam. —