Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/126

dominicae loquatur apostolus? Agite vero, per Iesum Christum istorum hominum ingenium considerate. Ex hoc loco volunt tueri prope omnes ritus, quos, ubi per scripturas canonicas non possunt ostendere sibi ab apostolis traditos, velut acceptos per manus asserunt. Videamus qui tueantur. Videte, quantum ipsis concedami si in hoc ritu servando fideles fuerunt et veluti depositum aliquod integre custodiverunt, in caeteris omnibus fatebor fideles fuisse; at si, quo integritatem suam in caeteris volunt probare, hunc ipsum ritum, quem non esset ausus apostolus alium facere ab eo, quem Christus instituerat et discipulis administraverat, et quo primitiva ecclesia illa usa est, quae incredibili hominum sanctitate fioruit, si hunc, inquam, ritum tantis auctoribus Christo, Paulo, caeteris apostolis et primitiva ecclesia firmum sanctumque, audaces isti homines conturbare, permiscere, et non modo clam multa addere, sed publico edicto multa demere non sunt veriti; quid credamus in caeteris ritibus, in quibus neque tales neque tantos auctores possunt ostendere, continuisse sese intra cancellos, intra pietatis terminos, ullis officii et reverentiae legibus? Nam certe, quam institutionis Christi, apostolorum et primitivae ecclesiae rationem habuerint, obsecro, cognoscite ex edicto eorum in sessione decima tertia concilii Constantiensis. Recita edictum: «Licet Christus post coenam instituerit et suis discipulis administraverit sub utraque specie panis et vini hoc venerabile sacramentum, hoc non obstante, et licet in primitiva ecclesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie panis et vini, postea a conficientibus et a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur. Quapropter dicere, quod hanc consuetudinem aut legem observare sit sacrilegum aut illicitutn, censeri debet erroneum, et pertinaciter asserentes opposituni praemissorum tamquam haeretici arcendi sunt et graviter puniendi». Quae haec est in verbis pharisaicis audacia? quae in edicto antichristi impietas et truculentia? Licet, inquiunt, «Christus post coenam instituerit et suis discipulis administraverit, tamen hoc non obstante...»; quid ergo obstat, si hoc non obstat? «Licet — inquiunt — in primitiva ecclesia hoc venerabile sacramentum