Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/119

corde edam id’firmissime credunt ad eorurn iustitiam, et Christum volunt, fatentur, amplectuntur iustificatorem. «Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus». «Pacis nostrae» dixit, «et sanati sumus» dixit, ut ostenderet, relieto in nobis fomite peccati, non inducias, non curationem valetudinis infirmam, sed quotiescumque ad ipsum redierimus, remissione piena peccatorum, pacem et salutem veram datain nobis per Christum. Qua de re audi apostolum: «quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non irnputans illis peccata». Nuinquid prò his, in ignem coniicieris ad cruciatus temporarios? An hoc est non imputare? Item alibi inquit: «Iustificati ergo ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum». Et «ne evacueretur crux Christi, — inquit, — charitas Christi urget nos aestimantes hoc, quoniam, si unus prò omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et prò omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, qui prò ipsis mortuus est et resurrexit». Itaque, si redempti per sanguinem Christi, in ignem cruciarentur, non sibi cruciarentur, sed Christo, «qui — inquit — est donans vobis omnia delieta». Quomodo «donans»? Tutissimum est, inquit Augustinus et Irenaeus, scripturam per scripturam exponere. Idem ait aposlolus, «donantes vobismetipsis, si quis adversum aliquem habet querelane sicut et dans donavit vobis, ita et vos». Num, si quis iniuriam nobis intulit, iubet Dominus ut abesse illuni a culpa dicamus, at supplicium nihilo minus aliquod sumamus prò tempore? Minime. Sed liberalissime condonandum monet; si peccaverit, non modo septies, sed septuagies septies, semper ita condonandum iubet, ut ne irae vestigium sit, ila ut ne meminisse quidem iniuriarum velimus, et de illis ipsis bene mereamur; id non sequeretur, si non et ita ipse semper nobis, cum redierimus, donaret: «Donantes, inquit, vobismetipsis, si quis adversum aliquem habet querelam, sicut et dans donavit vobis, ita et vos». Dubiumne id est, quis sit «ut dans dona\at vobis»? Haec vel piis animis satis sunt; ut impiis aliqua sint satis, non est requirendum. Riformatori italiani del Cinquecento - il. 8