Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/112

non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per auctores illos canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreant, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliquid aliter existimo, prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velie, tamquam prophetarum aut apostolorum, de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est». Et alibi : «in opusculis posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illi sacratissimae canonicarum scripturarum excellentiae coaequantur, edam in quibuscumque eorurn invenitur eadem veritas, longe tamen est impar eorum auctoritas». Quae si verissima sunt, cur magnis commentationibus oppugnantur Germani, qui idem quod Augustinus, quod Cyrillus dixerunt? Qui tot clamoribus opus est? In iis ego ne augustos et pios principes multis morer.