Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/108

Haec sancta ecclesia saepe ex admirabili providentia Dei aucta, saepissime in angustum adducta locum, exacta est atque exclusa, substituente se in eius locum pliarisaica et mundana; ut (quod exempli causa dicimus) Christi tempore pharisaei summique pontifices et sacerdotes, arrogato sibi nomine ecclesiae, Christum in crucem sustulerunt, Dei ecclesia depressa, reprobaverunt lapidem, qui erat constituendus in caput anguli, eiecerunt apostolos, occiderunt sanctos Dei. Quamobrem nihil miruin videri debet, si ab iis, qui in coeno mundi obvoluti sunt, saepissime statuantur prò ecclesiarum praefectis ii, qui non plus ad petram Christi attinent quam Iudas, * in cuius typo, inquit Augustinus, significati sunt mali episcopi». Favet mundus suis, nobilitatem gener’"’., prudentiam hominum, peritiam rerum humanarum et huiusmodi ampullas amplectitur: quamobrem saepe contigit, ut ab iis gubernata fuerit ecclesia, in quibus non modo non sit spiritus Dei, sed bene spiritus Satanae, solitus transfigurare se in angelum lucis, saeviens in ecclesiam Christi summo consensu gentium et populorum, qui pietatis fuco et ecclesiae titulo per haereses aliquas mundanae prudentiae acceptissimas et probabiles verbo Dei non probatas ab hac ecclesia sancta abducuntur. linde Cyprianus: «Quid vero astutius, quam ut Christi adventu detectus ac prostratus inimicus, videns idola derelicta, et per nimium credentium populum sedes suas ac tempia deserta, exeogitaverit novam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallai incautos? Haereses invenit et schismala, quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Rapit de ipsa ecclesia homines, et dum sibi appropinquasse iam lumini atque evasisse saeculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum evangelio Christi et cum observatione eius et lege non stantes, christianos se vocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment, blandiente adversario atque fallente, qui secundum apostoli vocem transfigurat se velut angelum lucis, et ministros subornat suos velut ministros iustitiae, asserentes noctem prò die, interitum prò salute, desperationem sub obtentu spei, perfídiam sub praetextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi». Haec ille: ex quibus patet,