Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/106

Christus seipsum tradidit, ut illam sanctificaret mundans eatn lavacro aquae, in verbo vitae, ut exhiberet sibi ipsam gloriosam ecclesiam «non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata». Haec cum illis pulcherrime conveniunt, «et macula non est in te», quod scilicet tota ex iis sit, neque aliud omnino ipsa sit, quam abluti, sanctificati, iustificati per aspersionem sanguinis Iesu Christi et in spiritu Dei, praeordinati ad vitam aeternam, pii omnes, sancti omnes, omnes filii Dei, de quibus propheta, «ego dixi, Dii estis et filii excelsi omnes, ex quibus Deus dedit buie» sanctae ecclesiae «quosdam prophetas, quosdam apostolos, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum fidelium in opus ministerii in aedificationem corporis Christi», hoc est, ut confletur haec ecclesia sancta Dei, quam ipse Deus praedestinavit ante mundi constitutionem. Unde in Psalmis, «memoresto ecclesiae tuae, quam possedisti ab initio»: cuius quoniam caput, petra et fundamentum, Christus, unus est salus omnibus credentibus in eum, illud est certissimum, quod asserit Augustinus, «omnes, qui ante Domini adventum fuerunt Spiritu sancto informati, fide haeserunt in Christo venturo, speque pieni mentem animumque fixerunt in servatore, in quo et nos, qui iam venerit, fide haeremus, totoque animo ampiectimur salutem nostram Christum crucifixum Tempora — inquit ille — variata sunt, non fides». De ea re Paulus: «Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes escam spiritualem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritualem biberunt, bibebant autem de consequenti eos petra, petra autem erat Cristus». Quae cum verissima sint ex iis omnibus, qui vel ante adventum Domini fuerunt, vel per id tempus, quo is egit apud mortales, vel quo nos sumus, quove ahi erunt aliquando vere credentes in unigenitum Dei ad novissimum usque diem, quo dabit in regnum Deo patri, ex iis, inquam, omnibus communione capitis et spiritus quoddam veluti corpus conficitur. quae sancta ecclesia, sponsa Christi, civitas Dei dieta est, et coelestis Hierusalem, non ab haereticis, ut impudentissime obtrectant