Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/100

impressa, non atramente sed coeno Satanae impurissimo; «a quorum fallaciis et haercsibus ut caveremus, — ut Theophilactus inquit, — voluit nobis Deus haec exstare monimenta consecrata memoriae hominum sempiternae? Quemadmodum — inquit — magmi illi atque divini viri, qui ante datam legem Moysi vixerunt, non discebant ex litteris et libris, sed munda praediti mente spiritus illustratione illuminabuntur, atque hoc modo Deo ipsis ore ad os colloquente Dei voluntatem cognoscebant. Tales fuere Noe, Abraham, Iob, Moyses. At postquam vitiis contaminarunt se hoinines, et indigni facti sunt, ne a Spiritu sancto illustrarentur et docerentur, concessit tandem misericors Deus scripturas, ut per illas divinae voluntatis essent memores. Ita et Christus apostolos coram in sua persona locutus est, et Spiritus sancti gratiam misit, ut eos instrueret». Verum, quoniam haereses pullulaturae erant, quae mores nostros depascerentur, operae pretium visum est, ut scriberentur et evangelia, quo edocti veritatem ex illis non ab haereseon mendaciis deciperemur moresque nostri non prorsus dissolverentur. Haec ille de evangelio; quod quia Christus non scripsit, quid tum? si per eos tamen scriptum constat, quibus Christus ex spiritu suo sugges sit, ut promiserat. «Paracletus autem, Spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia quaecumque dixi vobis». Haec promissio si ad apostolos et discipulos Domini verissime attinet, quibus id in primis et indubitanter est dictum, quid oblatrant blasphemi? Cur non inteiiigunt, suggerente Spiritu sancto, post eius spiritus effusionem, ex voluntate Christi esse plenum atque perfectum magisterium admirabile Spiritus sancti, scriptum scilicet evangelium filii Dei, ut impleretur quod praedictum fuerat per Ezechielem prophetam in visione quatuor animalium, «in quorum rotis — inquit — erat spiritus vitae, et sonus alarum eorum velut sonitus sublimis Dei»? Quid hoc est?an tale quid scriptum legimus tanto testimonio de iis quos impudenter quidam conferunt cum magnis apostolis et scriptoribus evangelii? Quid, inquam, hoc est? «in quorum rotis erat spiritus vitae, et sonus alarum eorum velut sonitus