Maccheronee/Quaedam epigrammata/Ad Briossum

Ad Briossum

../De Baldracco ../Ad Falchettum IncludiIntestazione 24 novembre 2018 25% Da definire

Quaedam epigrammata - De Baldracco Quaedam epigrammata - Ad Falchettum
[p. 188 modifica]

X

AD BRIOSSUM

Quisquis olympiacas poterit numerare fasellas,
     vel maris in fundo sabbia quanta latet,
aut quisquis foias quantas fert sylva Bacani,
     aut quantas muscas Puia boienta parit,

[p. 189 modifica]

nempe tuas poterit numerare, Briosse, bosias:
     mentiris subito, quum tua labra moves.
Miraculum reputo, quando parlare quiescis,
     qui neque de tacita nocte tacere potes.
Tyrhenum potius biberet formica profundum,
     et ferret Zenovae piccola musca ratem,
quam tua veridicam ferat unquam lingua parolam,
     nil nisi, quum parlas, bocca bosia tua est.
Dens tibi si caderet quoties mendacia profers,
     iam tua non posset pane ganassa frui.
In solo flatu dicis sex mille bosias,
     post quas sex alias mille spudare paras.