Maccheronee/Moscheidos/Liber primus

Liber primus

../../Moscheidos ../Liber secundus IncludiIntestazione 21 novembre 2018 25% Da definire

Moscheidos Moscheidos - Liber secundus
[p. 143 modifica]

LIBER PRIMUS

Grandi Moscatorum Formicarumque Furentum
     proelia, desdegnos, fata cruenta cano,
Tunc et alhora suos abscondit Apollo cavallos,
     quum ruere armatos vidit in arma duces.
5Cuncta per intornum tellus squassata tremabat,
     poca super coelos nec cagarella fuit.
Gens ceratana sinat vecchias cantare bataias,
     squarzet Virgilios turba pedanta suos.
Magna fuit, confesso quidem, ruinatio Troiae,
     10quando cavallazzo credidit illa buso.
Fare parangonem sed quisquis voiat ad ipsam,
     dictus ab egregia gente bachioccus erit.
Maxima materies ista est, quam sprezzat Homerus,
     sit nisi macronicas dignus habere deas.
15Non est Clionis, non est impresa Polynae,
     hanc melius somam Togna gaiarda ferat.
Huic igitur sumitte humeros, Tognola, valisae,
     sisque, precor, tanto digna fachina peso.
Urbs est in medio mundi, Moschaea vocatur,
     20cui fuit aeternum nomen, et est, et erit.
Haec in cervello romanos una tenivit,
     unaque vastavit Cimicas, una Grysos.
Vincitora fuit variis spessissime guerris,
     pensavitque altos subdere saepe deos.
25Non armis tantum praestat provincia, sed non
     accumulat tantas ipse Milanus opes.

[p. 144 modifica]

Quid Vegnesa bravat galeazzis grandibus illis,
quarum tot riccas fert cava panza somas?
Quidve zenovesi loca per longinqua traversant,
30carraccasve menant per freta larga suas?
Cum mercantiis totum Moschaea per orbem
navigat, itque alium sola trovare polum.
Undique Mosca suos fert remos, undique robbam
congregat, et spadas undique sola menat.
35Mosca per Italiam, per Franzam, perque todescos
passat, et in Spagnae non timet ire sinum.
Per totas Asiae transcurrit Mosca marinas,
tartaricum nodat Mosca poiesa fretum.
O quantum locus est infelix atque dapocus,
40in quo sdegnetur ponere Mosca domum!
Non ibi nobilitas, ibi non altezza videtur,
regales quoniam praticat illa casas.
Non dux, non princeps, non rex, non denique papa
mangiat, ni tavolae stet sibi Mosca comes.
45Imo rapraesentant vix coram rege piattum,
credenzam regi Mosca galanta facit.
Vixque saporito repletur coppa phalerno,
protinus in dulci gurgite Mosca natat.
Non metuit celsam regum discurrere frontem,
50reginisque suos stampat in ore basos.
Stabat in imperio Moscarum maximus ille
rex, qui Sanguileo nomine dictus erat.
Sex centas urbes, castellos mille regebat,
quorum montagnae pars sita, parsque mari.
55Est urbs quae Francoys dicta est, Pelleraque, Crostis,
Stroncia, Merdabragas, Tegnaris, Ossa, Muluc.
Ergo hic Sanguileo, dum summa in sede repossat,
en sprovista sibi Mosca stafetta venit,
anxia pro cursu, multoque schitata lavacchio,
60sanguine cui tepido testa ferita pluit.
Illa spaventoso se vultu portat inanzum,
et regis tandem se butat ante pedes.

[p. 145 modifica]

Heu quid hac indarnum — clamat, — rex, sede superbis?
Heu quid solazzas, nec tua fata vides?
65Heu quia non lautis prodest squaquarare vivandis,
splumatosque super nocte iacere thoros.
Heu male gustigolo caricas mangiamine mensas,
heu male dat schenam magra cavalla suam.
Frustra sbercigeros asini corroditis occhios,
70frustra vos pascit stizza gratata canis,
frustra tegnosos stimulatis dente pitoccos,
frustra dat lautos quaeque carogna cibos.
Siccine vos giovat bognones suggere dulces?
siccine marza suas Franza ministrat opes?
75siccine delectat villanas rodere gambas,
siccine todescas saepe lecare bragas?
Tenditis ah panzam lombardis pascere quais,
nulla potest vestros merda latere canes.
Non est iste modus, quo sis celeberrimus, o rex,
80quo tua caesarico fama sit aequa sono.
Haec via non illa est, quae te, nos nostraque servet.
Sed magis ad marzam cogimur ire stuam.
An latet exemplum te porci Sardanapali?
Si latet, orecchias nunc mihi porge tuas.
85Inter foemineas capitanius ille catervas,
gessit prodezzae signa notanda suae.
Dummodo de Bacchi Venerisque libidine tantum
pensitat, et pinguis nodat in amne brodi,
improvista sibi tempestas venit adossum,
90scilicet armigeris ducta bataia viris.
Vulnera spadarum non sunt basa grata donarum,
foemineum targas non patet esse latus.
Lamentabatur nimium pesare corazzam,
et nimis elmettum molle gravare caput.
95Quando cavalcabat, miser hac pendebat et illac,
ut male supra asinum soma ligata facit.
Gobbus ad arzonem palmam attaccabat utranque,
et pectoralem credidit esse briam.

[p. 146 modifica]

Ibant stafferi ter centum circa cavallum,
100et ne cascaret brachia tensa dabant.
Sed quando trombae trepidum tarantara sensit,
vanuit impletis ille repente braghis.
Amisit regnum, amisit poltronus honorem,
foemina costumis, nomine vixit homo.
105Ecce tibi sortem reminiscor Sardanapali,
alter, ni sapias, Sardanapalus eris.
Tu stas, Sanguileo, tibi stesso scalpere ventrem,
et nescis regni pessima damna tui.
Butta via mantum regalem, butta bachettam,
110vadat et in centum fracta corona micas.
Indue corrottam, decet haec tua funera, cappam,
reginaeque tegat nigra veletta caput.
Aurea de summis cameris spalleria caschent,
de fundo ad cuppos sit nigra tota domus.
115Ut desperatus, stygium domanda diablum,
forcaque sit vitae cura suprema tuae.
Rex Formicarum, fortissimus ille Granestor,
si nescis, populos trat sotosora tuos.
Centum mille uno fudit certamine Muscas,
120in portuque tuas miscuit igne rates.
Ragnifugam campi caporalem carcere chiavat,
quem supra forcas colla tirasse puto.
Artelaria nihil sboccavit nostra balottas,
nam fuit in lactis tota negata lago.
125Sic ego mortiferas accepi quinque feritas,
pro quibus en stanzas deserit alma suas. —
Sic dicens, illam tiratis calzibus efflat,
quam sacer ocharum nunc paradisus habet.
Talibus auditis, suspirum tale budellis
130rex cavat, ut visa est ira tonare Iovis.
Mox veluti pazzus, regalem contra decorem,
saltat ab aurati protinus axe troni.
Dat sibi guanzatas, tundit sibi pectora pugnis,
collericoque sacram dissipat ungue togam.

[p. 147 modifica]

135Moscarum subiti clamores atria complent,
totaque palmarum plausibus aula tonat.
Accurrit moesta urbs, stipatur ubique palazzus,
nec tanti constat sat bene causa mali.
Ecce maritatae squarzato crine madonnae,
140quaeque suo rauco clamitat ore virum.
Conclamant patres natos, natique parentes,
communis vidua crescit in urbe dolor.
Non tantus Romam strepitus sotosora butavit,
quum Caesar Bruti mortus ab ense fuit.
145Iamque super volucrem balzarat phama cavallum,
it via, nec trombam spiccat ab ore cavam.
Mille galoppatim complerat iamque miaros,
nec datur ah! stracco spelta, nec orzus equo.
Per totos mundi sentita est tromba paësos,
150donec, ubi regnat Scannacavalla, rivat.
Scannacavalla gigas est magnus, rexque Lisaeae,
quae sua Commacchio terminat arva freto.
Ipse Tavanorum populos, gentemque governat,
nilque tiranizans savia testa fuit.
155Rex huic Moscarum dederat pro uxore sorellam,
cui beltas Helenae, Merdola nomen erat.
Non stat hic indarnum, cugnati fata repensat,
et Cantarellis ponere fraena iubet.
Ista cavallorum razza est, animosa batais,
160quorum culattas ferrea barda tegit.
Imponunt famuli varias canzante copertas,
rex salit et velox alba chinaea volat.
Illico tota cohors post cursum regis arancat,
et Cantarellas it stimulando suas.
165A tergo veniunt cariazzi tardius, ut qui
vallisas portant in sua terga graves.
Ardua colla ferunt multo resonante sonaio,
quos mea Limagas nomine Gosa vocat.
Unius in manco mensis rex stancus arivat,
170cui dolet ob longam quaeque culatta viam.

[p. 148 modifica]

Moschaeae portas multo non absque tumultu
introit, et drittus regia tecta petit.
Hic iam desmontat, staffam retinente barono,
ac subito scalae montat otanta gradus.
175Iamque venit dentrum, per salas, perque caminos
passat, et hic Moscas cernit ubique gramas.
Antiporta levant celeres hinc inde scuderi,
per centum cameras Scannacavalla meat.
Ducitur altandem dentrum penetralibus altis,
180rex ubi Moscarum Sanguileonus erat,
qui tunc cugnato visto se appena redrizzat
in pede, nec potuit non madefare genas.
Scannacavalla etiam quantillas lumine gozzas
edidit, at laetos sic dedit inde sonos:
185— Quo tua, Sanguileo, prudentia nota calavit?
quo mens, quae binos terret utrinque Ioves?
Non animus tibi stat regis, non scaeptra tenentis,
non est cotali danda corona viro.
Si Tamira sui flesset pro morte fioli,
190scampasset magni gensque caputque Cyri.
Si tot amazzatos lagrimasset Roma guereros,
Scipio non primum ferret in orbe cridum.
Degenerant nimium lachrymae, minuuntque decorem,
nilque potest savio turpius esse viro.
195Sunt lachrymae pueris magis aptae, suntque puellis,
quae bagnant causa fletibus ora levi.
Nos quibus immisit sennum natura virilem,
ut quid ab adversa sorte gitamur humo?
Nosco valentisiam, pelago saltante, nochieri;
200nosco animum fortis, Marte furente, ducis.
Iuppiter humanam si vellet sternere gentem,
sumamus, cur non? proelia contra Iovem.
Seu fas, sive nefas, debemus regna tueri,
non tamen ut lacrimis, sanguine sed proprio.
205Eya age, Sanguileo, propriae te redde rasoni,
nosce parentadi quanta sit umbra tui.

[p. 149 modifica]

Vosque senatores savii gentesque tribunae,
conseium vobis tam date, quam populo.
Si vos lugetis, sic urbs moestissima luget;
210si vos ridetis, ridet et illa simul.
Conseium regi vestro praestate saputum,
de vobis regimen non piat ille pocum.
Agmina Moscarum si bello tanta morirunt,
num quoque reliquiis Zarra lavanzus erit?
215Sunt sunt Moscarum, sunt vendicanda Tavanis
funera, sunt squadris bella cienda meis.
In punto mittam sex centos mille Tavanos,
quos facit armigeros longa bataia viros.
Pars equitando solet curvas portare balestras,
220pars alio grossos more cavalcat equos.
Pars pede fert piccas, pars implet pulvere schioppos,
sbombardantque mihi per mare mille rates. —
Dixerat haec, animosque sibi revocaverat aegros,
inque suo steterant corda fugita loco.
225Vergognantur enim lachrymis imitasse putellos,
ac ita maturam deposuisse guisam.
Postquam Sanguileo ter strinxit Scannacavallam,
et grates docto reddidit ore suas,
congregat ad din don campanae grande pregaium.
230istaque tunc populo verba pochina facit:
— Sic sic alta volunt, sic pensant, sic ve comandant
numina, sic filos forfice Parca taiat.
Scannacavalla tamen verbis consolat amicis,
datque suus grandem sermo disertus opem.
235Eya quid indarnum nos mundo vivimus isto?
Non est, ut cedant arma cruenta togae;
non vos affectus, seu patris, sive fioli,
vincat, sed patriae respiciatur amor,
nec tantum patriae, sed regis, sed capitani
240Ragnifugae, quem nunc scivimus esse presum.
Nonne recordatis quas tanta per arma, per undas,
hic Pulicanaea fecit in arce provas?

[p. 150 modifica]

Nonne quod in Cutica, quando sex mille Pedocchios
brusavit, superos igne tocante polos?
245Xersis in armata si dux tunc ipse fuisset,
fors isset alio tanta facenda modo.
An dux perdendus talis? non qualis habetur,
seu sit, sive fuit, seu paladinus erit.
Parlamenta igitur vadant, veniamus ad arma;
250Moscas armari per mea regna volo.
Cum septem centum transibimus aequora fustis,
quaelibet est virdae scorcia longa fabae. —
Sic ait, et — Fiat, fiat — Moschaea cridabat, —
fiat quod noster rex cupit atque iubet. —
255Mittuntur cunctas in bandas illico bandi,
currunt ad iussos quaeque stafetta locos.
Plena tesororum reserant aeraria patres,
soldatis siquidem debita paga datur.
Non nisi tamburros sentis accendere Martem,
260atque petezantes tantararare tubas.
Contra Formicas odium crudele stigatur,
quarum se pasci velle cruore bravant.
Qui iurat patrem, qui vendicare fradellum,
qui bramat spadam sanguibratare suam.
265Iuppiter at sub se iam baltegare solarum
senserat, et smortos cernit in ore deos.
Smergolat in colera, chiamat: — Cur tremmat Olympus?
Cur mea sunt fumo sydera brutta nigro?
Nunquid adhuc veniunt nos assaltare gigantes,
270bassaque gens nostras struggere cercat opes?
Heus, Vulcane focum, pegolamque, bitumina profer,
cumque trementinis sulphura mista nigris.
Porta spaventosum fulmen, brusabitur orbis:
humanum, quam nos, malo perire genus. —
275Mercurius respondet ei: — Ringratia fatum,
quod non contra tuos guerra fit ista deos.
Nunc tamen est tempus, quod quatti stemus acasam,
Solque stet in thalamis, Lunaque scosa suis.

[p. 151 modifica]

Nullus praesumat, seu divûm sive dearum,
280iam modo venturas cernere velle brigas.
Ne bombardarum quando scoccamina fiant,
rumpamus nobis colla, cadente polo.
Inter Formicas et Moscas tanta coorta est
ira, furor, rabies, collera, stizza, focus,
285ut, nisi pacificet Calabronus maximus illas,
diluvius mundo sanguinis alter erit. —
Iuppiter intremuit, Solem remanere comandat
qui striggiare suos tempus habebit equos.
Neptunus quoque rumorem sub gurgite sensit,
290itque sua in fundo tota roversa domus.
Nymphae concurrunt trepidae, divique marini,
quos huc, quos illuc multa paura fugat.
— Quis Satanasus — ait Neptunus, — trentaque para
tam cito compellit vos scapolare viam?
295Aeolus absque mea nunquid rex ille saputa
per mare Garbinos lassat abire suos?
Eya cito, nostrum spatianter ferte tridentem,
Aeolus hic audax est aliquando nimis. —
Triton respondet: — Non hoc solet ille fracasso
300mittere diavolos nostra per arva suos.
At sunt armatae centum settanta galaeae,
quae Zenzalarum millia mille ferunt.
Itur in auxilium Moscarum, Mangiaque vacca
dat regio squadras et Codegora suas.
305Nonne maris schenam tanto sub pondere sentis
flectier? ah nimias portat apena rates!
Sunt Calcinelli, Peverazzae, suntque capaces
Cappae, sunt Conchae dimidiaeque nuces.
Talibus utuntur corsari navibus et qui
310mercadanteschis mercibus aequor arant.
Rex Zenzalarum, Cosinus nomine, passat
hoc pelagi golfum terrificatque deos. —
Neptunus se se tanto sermone tasentat,
itque per algosas, corde tremante, casas.

[p. 152 modifica]

315Gaudet Sanguileo, Zenzalis obvius ibat,
quas magno in portus coepit honore suos.
Artelaria sonat bom bom, allegrezzaque fitur,
et campanarum din don ad astra volat.
Vixque arrivarant Zenzalae, maximus alter
320fit sonus, et mundi machina tota tremit.
Innumerae apparent banderae desuper Alpes,
armorumque procul tersa metalla nitent.
Nunquid erunt sguizeri? nunquid vascones et illa
gens brava cum squadris italiana suis?
325ista todescorum num proles apta batais?
mandat spagnolos num quoque Spagna suos?
Non sunt spagnoli, taliani, lanzque chinecchi,
non sunt vascones, non sguizerique simul,
sed Moschinorum descendunt culmina squadrae,
330rexque suus nomen Siccaboronus habet.
Nec quo descendit, nec ubi sol nascitur, unquam
dux tam crudelis, quam fuit iste, fuit.
Iurarat siquidem totum sibi subdere mundum,
atque Iovem sediis praecipitare suis.
335Non fuit in guerris, nec erit magis armiger alter,
et qui plus hostis temneret arma sui.
Huic tota Ebrietas provincia, Tartaris aequor,
atque Barillensis subdita vallis erat.
Sanguileo tantum capitanum laetus abrazzat,
340mox bona soldatis dat casamenta suis.
Partibus ex aliis veniunt Myrmicoleones,
qui grottas habitant, rustica turba, cavas.
Non fuit in terra gens assassinior unquam,
quae Formicarum membra vorare cupit.
345Ut metuit Soricus Gattam, Leporettaque Braccum,
sic Formica istos contremit, oyme, ladros.
Rex huius populi crudus Myrpraeda vocatur,
a quo nulla unquam forza stimata fuit.
Sive sit herculeum robur, sive Hectoris ingens
350sit prodezza, unum non stimat ille figum.

[p. 153 modifica]

Menat hic armatos sex centum mille guereros,
nemo cavallaster, quisque pedester erat.
Quinque simul reges ergo Mars fortis adunat,
qui soldatorum mille miara guidant:
355Scannacavalla gigas, Myrpraeda, Cosinus et ille
Siccaboronus atrox, Sanguileoque ferox.
Omnibus insemmam iunctis. Formica petenda est,
contra Formicam mundus in arma ruit.
Sanguileo cunctos capitanos chiamat in unum,
360verba quibus docto protulit alta sono.
Supra caput stronzi montaverat altior altris,
ac ibi quae orandi sint documenta dabat.
Seu sit Sanguileon armatus sive togatus,
vincitur hinc Caesar, vincitur inde Cato.
365Mox ubi soldatos oratio longa feroces
egerat, ordinibus campus abire parat.
Sanguileo rutilis vestiverat arma metallis,
de duro ciceris cortice facta nigri.
Dimidiam gussam fert pro targone fasoli,
370estque sibi porchae lancea soda pilus.
Excusat fortem milii pars mezza celatam,
stat pro pancera maxima gussa fabae.
Interea grandis fit sgomentatio campi,
ducitur indomitus Sanguileonis equus.
375Hic erat ex illis, quos dicunt nomine Grillos,
qui faciunt saltos ampia per arva leves.
Ista cavallorum duplex est razza: camini
una busos habitat, ruris at una foros.
Mantellus baius est illis, istisque morellus,
380hi currunt, illi saltibus astra petunt.
Sanguileonis erat totus niger ergo cavallus,
quem stranium numerus gentis apena tenet:
nitritu reboare gravi sentitur Olympus,
totaque sub pedibus terra tremare suis.
385Imbrattat sabiis coelum, quum calcitrat, et quum
soffiat e naso spiritus astra fogat.

[p. 154 modifica]

Sanguileo, cunctis facientibus illico largum,
saltat in arzonem, stringit, et urtat equum.
Mox ad naspantes, ficco sperone, galoppos
390hunc movet, ac gentes it rasetando suas.
— Vivat Sanguileo, vivat Moschaea — cridatur,
cernis et antrattum mille cavare bretas.
Tota super grossos equitant Moschamina Grillos,
centum Grillinis mille feruntur equis.
395Scannacavalla suos alla quoque parte Tavanos
ordinat, et squadras praticus octo facit.
Magnus hic est busto, sed sensu magnior alto,
doctus et ad guerrae scire piare modos.
Ad strabucconem sua nunquam gesta movebat,
400inque armis Fabius Maximus alter erat.
Mente ferebatur savia, non corde feroci,
ut faciunt plures absque rasone duces.
Qui, nec appizzatur simul atra barufola guerrae,
omnes in pezzis praesto taiare volunt.
405Non ita maturus rex Scannacavalla solebat,
imo reposato fatque refatque modo.
Hic habuit quondam cum Vespa forte duellum,
qui tandem multo victor honore fuit.
Illius e cauda stoccum detraxit aguzzum,
410qui plus quam mortis frizza forando forat.
Ast ordinanza Cosinus ponit in altra
Zenzalas, aliis ne minor esse parat.
Lendinis hunc totum pellis durissima coprit,
in qua nulla taium spada tacare potest.
415Non nisi de humano Zenzalae sanguine vivunt,
unde cruentatos cernis habere musos.
Non usant spadas, stoccos, mazzasque feratas;
Zenzalis piccas tradito, victor eris.
Sunt scarnae, assuttae, nervosae, saltibus aptae,
420unde sciunt hastas ben manegiare leves.
Fantaria quidem tota est, cui iuncta nigrabant
Myrmicolionis agmina ducta viris.

[p. 155 modifica]

Grillus equus Moscham, fert Cantarella Tavanum,
it Zenzala pedes, Myrmilioque simul.
425Non minus ergo suos curat Myrpreda guereros,
quos bene guarnitos unit et arte docet.
Gens sassina quidem est, at in armis pratica multum,
et cui phama, magis quam sua vita, placet.
Sunt pedites cuncti, picchis utuntur aguzzis,
430quas segetum summis prodit arista comis.
Hos regit ille gigas Myrpreda stupendus in armis,
totum Farfallae quem tegit ala finae.
Inter Formicas et hos de gente ladronum
semper guerra fuit, est quoque, semper erit.
435At Moschinorum rex, crudus Siccaboronus,
sfodrato squadras instruit ense suas.
Se Parpaionum duris vestiverat alis,
est tineae scutum mezza ganassa suum.
Mittit corseros regio Fornarica fortes,
440quos Panarotos nomine dixit Adam.
Sunt lunghi et nigri, vecchio de pane creati,
qui Moschinorum esse probantur equi.
Moschini armantur stuppa, quae circa borones,
circaque cannellas dura venire solet.
445Est Mussattorum talis destrezza, quod uvae
trant vinazzolos belligerando graves.
Ex his semper habent carneria plena balottis,
cum quibus elmettos, duraque scuta terunt.
Post has ergo acies, post agmina plurima monstrae,
450obtinuit duplices quaeque caterva pagas.
Sanguileo vecchios reseraverat ante tesoros,
nec sua sparagnat praemia militibus.
Spendit abundanter, quia sic faciendo valentos
reddit soldatos, dispositosque mori.
455Non modo stendardos, modo non insignia narro,
namque nocet capiti chiachiara longa meo.
Si varias scribam linguas, variasque dovisas
nullus et inchiostrus, nullaque charta sat est.

[p. 156 modifica]

Non nisi banderae, nisi non vexilla volazzant,
460suntque pavaionis littora plena tesis.
Hic contestabiles, caporales et capitanos,
lanzaque spezzadas, magnanimosque ducas,
marchesos, contos, alpheros, logotenentes,
cernebas proprium sollicitare gradum.
465Hic lanzae, spadae, targones, scuta, celadae;
hic trombae, gnacarae, timpana, corna, cifoi.
Circumcirca tremunt colles, reboantque riverae,
celsaque de vastis rupibus echo tonat.
Soldatos animat trombarum tararan illud,
470atque nihil mortem corda stimare facit.
Navibus interea complentur littora carchis,
millia per salsas vela videntur aquas.
Hae sunt carracchae, sunt fustae, suntque galaeae,
schirazzi, grippi, lignave quaeque maris:
475Scilicet armatae sunt multo milite scorzae,
dimidiae giandae, dimidiaeque nuces.
Trant sursum anchoreos rampinos undique nautae,
vela favorevolis dant sofianda notis.
Tercentum cordae mollantur, sive tirantur,
480unde cridat rauco multa cirella sono.
Non monitiones, non hic vittuaria mancat,
maxime sed guerris artelaria decens.
Sanguileo primus galionem scandit in amplum,
qui patuit cortex Gambaris esse vodus.
485A poppa et prora stant centum passavolantes,
gens ubi ballottas dat Scaravazza suas.
Gens Scaravazzorum, quam larga Boëtia nutrit,
ballottas mira fabricat arte graves.
Tota suum regem seguitat Moschaea valentem,
490vix infassatus restat in urbe puer.
Denique sgombrantes portum, lata aequora complent,
quae male soffrendo pondera tanta gemunt.
Incutit horrorem coelo, terraeque, marique
tam numerus rerum, quam sonus, atque cridor.