Maccheronee/Baldus/Liber vigesimus quintus

Liber vigesimus quintus

../Liber vigesimus quartus ../../Moscheidos IncludiIntestazione 21 novembre 2018 25% Da definire

Baldus - Liber vigesimus quartus Moscheidos
[p. 121 modifica]

LIBER VIGESIMUS QUINTUS

Per sabionigeros ad longum fluminis agros
ibant compagni, nigram Plutonis ad urbem.
Ecce procul iuvenem lachrymosa voce cridantem,
scampantemque vident, ac dantem bracchia coelo.
5Hunc vecchiazza sequit, stimulisque incalzat aguzzis.
Non aliter manzola truci picigata tavano,
praecipitosa ruit, reboansque per invia fertur,
cui bonus altorium properat donare biolcus;
ut puer infelix nunc huc, nunc cursitat illuc,
10dum sibi post humeros vecchiazzam currere sentit.
Haec habet ad ventum sparsos de vertice crines,
imo veneniferos angues, turpesque cerastas,
quae arrectae cifolos, horrendaque sibila mandant.
Vipereos retinet sua dextraque, laevaque bissos,
15quos iacit in costas pueri laceratque fiancos.
Grillus in hoc subito magnum sic exprimit urlum:
—Me miserum, misero tostum succurrite fratri.
Balde pater, pateris tam diram cernere cosam?
Ille est Fanettus, tibi filius et mihi frater.
20Oyme, vide, quaeso, quantis laceratur afannis.—
Est Fanettus enim, quem pessima vecchia dolentat.
Intumuere patris praecordia tacta dolore,
retroque Thesiphonam se cursu avventat equino.
Illa, videns Baldum post se furibunde volantem,
25deserit impresam seguitandi terga Fanetti,
cazzat et incautos Baldi sese inter amicos,

[p. 122 modifica]

aspideasque illic trezzas laniare comenzat.
Pro dii, quanta illis coepit scaramuzza tra lorum!
quantosque horribiles pugnos et verbera menant!
30Cingar Falchetto dat magnum fortiter urtum,
quem simul ad terram buttat sotosora balordum.
Fumigat in facie sguardo Falchettus amaro,
datque manum mazzae, captans cum Cingare guerram,
et qui nunc fuerant ter centum mittere vitas,
35alter in alterius cosis et honore, parati,
ecce coradellas cercant mangiare vicissim.
Moschinus tortis Philofornum guardat ochiadis,
cui Philofornus ait: — Quid guardas? Sfodra, vilane. —
Hisque bravariis comenzant ambo duellum.
40Armipotens Hippol rixat cum fratre Lyrono,
seque rebruscabant ambo, tegnamque gratabant.
Fracassus ferri bacchioccum menat abassum,
ut de Centauro fratrorum torta fiatur.
At Centaurus, habens nervos velut ova metalli,
45non dare materiam poterit rostire fritadam.
Attamen huc illuc slanzat, colposque gigantis
saepe facit vanos, et dat pro pane fugazzam.
Grillus afrontarat se fratrem contra Fanettum,
qui nihil in manibus gestantes saxa tirabant,
50sfronzantesque petras fraterna in corpora trabant.
Sed quia Boccalus contrastum non habet ullum,
incipit en solidos sibi stesso tradere goffos,
unguibus et propriis testae squarzare peluccam.
Non tamen ipsius fuerat dementia tanta,
55quin prius in quodam tegeret cantone botazzum.
Baldus, id aspiciens, stabat ceu petra stupendo,
postea vult guerram penitus partire nocivam;
trat spadam, atque cridat, quali cum voce cridamus
dum cortellantes bravazzos, mangiaque ferros,
60dividimus stanghis, spadis, multisque parolis.
— State retro — clamat Baldus, — retro state, diavol.
Cui dico? Guarda, non, horsu, retro, menabo.

[p. 123 modifica]

O Deus, hi certe mazzabunt intra seipsos. —
Sic Baldus, tutavia parans, reparansque feritas,
65insultabat eis, nunc huc, nunc providus illuc,
nec tamen accensum valet attrigare bagordum.
Hi sibi dismaiant sbergos, cossalia, faldas,
spallazzosque tridos brandis ad littora buttant.
Cingar Falchettum, Falchettus Cingara pistat,
70non parcit fratri Lyrono fervidus Hippol,
nec Lyronus ei lassat repiare fiatum,
sunt ambo nati de matris ventre medemae,
id tamen ut matti smemorant pacemque refudant.
Fracassus mugit Centaurum contra gaiardum,
75atque bachioccatas sine possa menat acerbas,
quas nisi Virmazzus saltans hinc inde schivaret,
saepe fracassatis cecidisset littore membris.
Boccalus spennata quidem iam chiozza videtur,
tam sibi met pazzus lacerat rumpitque capillos.
80— Cedite — clamabat Baldus, — iam cedite fratres;
dicite cagionem cur vos discordia burlat.
Ne ferias, Cingar; mazzam, Falchette, reponas.
Nexus amicitiae sic vester frangitur ergo?
Vade retro, nec fac, guarda, Virmazze, bataiam.
85Horsu, Lyrone, mane; sic sic feris, Hippole, fratrem?
Ola, quid insanis, fraschetta Fanette? Quid et tu,
Grille, furis? Sic vos inter vos? Linquite petras.
Quid tibi Moschinus fecit, Philoforne? Quid ola,
mi Moschine, furis tam dulcem contra sodalem?
90State retro cuncti, brandosque reducite fodris. —
Talia sed frustra dum parlat, corripit ensem,
cunque piatonadis sforzat partire baruffam,
saepe minazzat eis, nisi se pistare rafinant,
menabit spadae iam colpos absque riguardo.
95Quisque erat ob nimium factus iam stancus afannum,
nil tamen ascoltant Baldum, nunc dulce rogantem,
nunc blasphemantem, nunc rauca voce minantem,
qui, tandem cernens guisa prodesse niguna,

[p. 124 modifica]

se post Tesiphonam, stantem guardare baruffas,
100providus avventat: fors fors ita briga calabit.
Illa fugit stridens, nigrasque cridoribus auras,
spezzat, et interdum Baldum conversa menazzat.
Mox grignat dentes et acerbos pandit hiatus.
An vidisti unquam rabiosam currere cagnam,
105quae dum incalzatur bastonibus atque cridore,
fert inter gambas codam, testamque revoltans,
candentes ringit dentes, bau bauque frequentat?
Sic mala vecchia facit, Baldo seguitante dedretum.
Ipse volans iam iam sperat zaffasse, sed illa,
110spiritus, ante fugit, cui se male corpus adaequat.
Versus montagnae culmen rapit illa caminum,
quo circum circa vallis spatiosa seratur,
istaque flamiferos vomitat montagna vapores,
sulphureisque facit nasum obturare latrinis.
115Vecchia ribalda, nihil curans ascendere montem,
rampegat et capras ita rampegando superchiat.
Insequitur Baldus quo se viat illa, nec aspros
tunc guardat steccos, spinas, rupesve, petrasve:
destinat illius nunquam lassare pedattas.
120Dum sic urget eam, desertum callat in unum,
quo non strada fuit mundo saxosior unquam.
Nunc guidat ad bassum, nunc coelum scandere paret.
Cuius plena nigro puzzant confinia fango,
qui supportantem vix Baldum fangus amorbat.
125Non illum curat, clauso sed lumine drentum
saltat, et in putrida se totum fece volutat.
Nunquam porcellus pantano pulchrior exit,
ut desdegnatus tunc fango Baldus ab illo
se cavat, et multum portat paladinus afannum.
130At paladinorum labor est preciosior auro.
Praeterea post terga sibi pluviosa ruinant
nubila, quae mista cum grandine cuncta fracassant.
Fulgurat intornum densis caligo tenebris,
turbineosque movet nunc hinc, nunc inde balenos.
135

[p. 125 modifica]

Tantis cum poenis barro, tantisque fadighis
evolat, et prigolos semper gaiardior exit.
Smontat in obscuram tandem mala vecchia paludem,
pallentes ubi stant boschi, macchiaeque draconum.
Inter eas subito vanescit nympha Charontis,
140lassat et in petolis Baldum non ultra sequentem,
qui tunc non aliter se trigat, et alzat orecchias
ut canis incalzans, musum distesus acutum,
aut caprum aut leporem vecchiam plenamque magagnis;
non per scopertas campagnas illa salutem
145quaerit, at umbrosos intrat cativella fratones,
atque revoltellos quosdam facit hic, facit illic,
donec ab ungue canis videat se denique toltam.
Ergo velut canis aggabatus drizzat orecchias,
quattuor in pedibus firmus, sic barro repente
150constitit, amittens furiam furiaeque pedattas.
Mox tamen intrando sylvas cercare comenzat,
nunc hunc nunc illum chioccans bastone coattum,
cuncta tacent circum, nec vento foia movetur,
unde it ascoltans pariter, pariterque caminans.
155Ecce videt tandem medio vallone casazzam,
semiruinatis quae stat scoperta quadrellis;
nullus adest custos, nec oportet battere portam.
Introit et mentem nudo tenet ense paratam.
Discalcinatis domus humet ubique murais,
160deque carolentis crodat mufolenta solaris
fezza, velut vidi privata lusoribus antra.
Dum vadit Baldus, firmat saepissime plantas,
mox levis ascoltat si quid strepitescere sentit.
Nil sonat: unde illic habitare silentia iurat.
165De passu in passu dum per pavimenta caminat,
ventrosos zattos armato calce tridabat,
atque smagazzabat calcagni pondere vermes.
Saepe dragonazzos, largo ventrone tumentes,
invenit, inque duos facit illos ense cavezzos.
170Denique collegium reperit, quod vecchia Charontis

[p. 126 modifica]

fecerat, et stabat deformis ubique senatus.
Baldus in introitu primi stat liminis, ultra
nec meat et tensa quod dicitur accipit aure,
namque inter populum sentit parlare ribaldam.
175Hic erat in quadrum grandis spatiosaque sala:
stant ubique circum putrefacta sedilia ligni;
talia sunt quales longo post tempore capsae
mortorum trantur marzae de viscere terrae.
In medio salae stat maxima scragna metalli,
180scragna cruentatis he heu circumdata spadis.
Hic sedet Ambitio sembiante tyranna superbo,
quae coeli, terrae, maris optat habere bachettam.
Spada taienta tamen, filoque tacata sotilo,
stat super illius testam, casumque menazzat.
185Non procul huic chiachiarat centum Discordia linguis,
mussat, sbaiaffat, mentit, movet ora manusque,
millibus et zanzis reginae tentat orecchias,
nec traditora suo partit quandoque galono.
Tres Furiae parent illi, referuntque per orbem
190ambassarias, quibus omnis terra ruinat.
Quottidie vadunt, redeunt, portantque novellas
reginae: quantas ve animas in tartara mersas
arte sua trassent, solita vel fraude necassent.
Impietas alla frendens in parte cruentat
195sanguinolenta locum, guardatque cagnesca traversum.
Hic Vindicta fremit, stimulisque agitatur aguzzis;
quam regina inter populos, mundique brigatas
mittit et ingenti pagat mercede ribaldam,
si pugnale suo turpantur sanguine regna.
200Non parcat frater fratri, non sora sorocchiae,
non mater nato, non uxor porca marito.
Seditio ignavum populazzum possidet illic:
Lis, Luctus, Rabies, Odium, Timor, Ira, Travaius,
sunt ibi concilium baratri, Mortisque senatus.
205Ambitio praesul nulli vult esse secunda;
anteque conspectum eius, desformataque monstra,

[p. 127 modifica]

Thesiphone, Alecto, nec non germana Megaera
tunc altercabant simul ascoltante senatu.
Sed quid rixabant porchae magraeque lupazzae?
210Huc huc, mortales, huc vestras currite provas,
tam bellas provas audire, et plangere mecum.
Adsit condicio, sors, stirps, genus omne virorum,
humanasque velint miserasque audire pacias,
errorumque simul tantorum noscere causas.
215Iusserat Ambitio totam reticere fameiam,
unde quis attentas subito porrexerat aures.
Foetida vermifluam scorlans bis terque Megaera
canitiem, sic sic primera comenzat et inquit:
— Audite, Inferni patres, satrapique Magoghae;
220illa ego, quae nigrum doceo meschiare venenum,
nec mea guarriri possunt aconita triachis.
Scragna mihi curae Petri est, et mitra papalis,
saepeque cardineos butto sotosopra capellos.
Cernite quam laceram caviatam vertice porto!
225Hinc mihi perpetuis debetur palma triumphis.
Maxima pontificum libertas, maxima rerum est
pernicies, si quando meam tramittere codam
possum, ne sanctis precibus, nutuque columbae,
ad sublime aliquis culmen tollatur honoris.
230O venturatos nos tunc, o vota secutos
dulcia, cum nostro fabricatur papa favore;
ingrassamur enim de carne, et sanguine schietto
armenti, sguerzo si sub pastore guidatur.
Per me mitratus capras pegorarus amazzat,
235mangiandasque lupo tribuit, scampatque codardus.
Pilat oves, avibusque cavat de corpore pennas.
Per me semirutis squallent altaria templis,
Chiesia tota cadit, ruit alto a culmine mater;
mater quae nutrit bastardos atque cinaedos,
240quam nisi pontificis consolet gratia iusti,
mox Alcorano soterabitur illa tereno.
Veh nobis, et guai, nec non malanaza tapinis,

[p. 128 modifica]

tali si fuerit Christi concessa cadrega,
qui non cardineas voiat plus vendere brettas,
245qui levet a spallis populorum mille gravezzas,
qui renovet Chiesae itas in malhora facendas,
inque malum punctum cascantia cuncta redrizzet.
Quales nunc habeat sanctos Ecclesia patres,
sat bene cognostis dudum, quam digne sacratos,
250quam bene panzutos, quam lissos, quamque tilatos,
quam bufalos sensu, quam doctos ludere chartis,
pascere garzonas et eas chiamare «sorellas»,
pascere garzones et eos chiamare «nepotes»,
spargere perfumis zazaras, portare capettas
255undique spagnolas, calzisque frapare velutum,
falcones nutrire, canes, sparaveria, braccos.
Chiesa sed interea strazzata famataque lagnat.
Quando intras portam, nil non malnetta catantur:
porcilli effigies, non templi forma videtur.
260Usque ad zenocchios paiae cum pulvere crescunt,
summaque strapluviant ruptis solaria cuppis.
Longipedesque suis ragni lenzolibus ornant
undique muraias. Crucifixo bracchia mancant,
inque sui capitis nido vel noctua, vel mus,
265parturit, et rodit tam dignae crura figurae.
Hostia sancta parit, vecchia putrente farina,
vermiculos, quae vase vitri, ligni ve tenetur,
namque tabernaculos auri postribula robbant.
Nullum vas olei per honorem Numinis ardet,
270nulla cesendilo sanctas brusat ante figuras
lampada, namque oleum, quod curae linquitur isti,
vertitur ad sanctam luzzo stridente padellam,
lampredasque magis quam Christi corpus honorat.
Nil coprit altarum, vel, si quid, strazza videtur,
275quae bona non esset magro panadora cavallo.
Campanile iugi foetet pissamine praeti,
saepeque commadres huc confessare tirantur.
Vel mancat corda, vel habet campana cavezzas

[p. 129 modifica]

iam frustas mulae, groppis insemma tacatas.
280Caetera quid referam? Scitis, o bella brigata,
quam sim giotta meis, quam sim saccenta facendis.
His igitur causis, alias anteire sorocchias
debeor, Alectoque mihi iam cedat honorem.
Talia parlanti surgit sdegnosa cadreghis
285Alecto, meretrix Malabolgae, vacca Chiapini,
drizzat et innumeras bissas nigrosque marassos,
horribilemque cavat sic sic pulmone fiatum:
— Non ego sum mancum de te dignissima ferri
supra triumphalem, populo acclamante, quadrigam,
290quae in mundo sparsi plus sanguinis atque cruoris,
quam nec aquam recipit nec volvit pontus arenam.
Illa ego Falsettae quondam puttana diabli,
concepi et grossum portabam ventre botazzum.
Iamque propinquabat pariendi tempus et hora,
295en mihi Luciferi coniux, materque lupazzi
vacca Satanasi, veniunt insemma comadres
ut mihi succurrant parienti tollere prolem.
Dumque fadigabant illam sterpare davantum,
scilicet ex vulvae, velut est usanza, latebris,
300ecce duos natos culi sporchissima bocca
retro cagat, foedumque simul diffundit odorem.
Qui bene nec nati, bene qui nec ab ore cavati,
incepere statim se parvis battere pugnis,
atque ganassiculas ungis graffare tenellis.
305Gaudebam, fateor, mecum, quod brutta somenza
sic portendebat regum terraeque ruinam.
Illos semper ego serpentum lacte cibavi,
atque dedi pueris basiliscas suggere mammas.
Iam tum certabant: quis dextram, quis ve sinistram
310ebiberet sizzam, dantes sibi calzibus urtas.
Uni nomen erat Ghelphus, unique Gibellus,
qui mox, cressuti bis senos circiter annos,
nunquam altercari noctuque diuque finabant.
Accidit una dies ut se pistare feroci

[p. 130 modifica]

315lite comenzarent ongis rictuque canino.
Ghelpus adentavit morsu, canis instar, aguzzo
Gibelli digitum grossum, nettumque taiavit,
proque triumphato spolio portabat ubique,
ut diuturna foret proprio vergogna fradello.
320Ille similmenter digitum, qui dicitur index,
dentibus abscindit Ghelpho, prorsusque revulsum
devorat et portat palesum more triumphi.
Dextra manus Ghelphi pulices cum police mazzat,
laeva Gibellini mortaros indice leccat.
325Hic ego prostravi totum giottonibus orbem,
hisque macellariis rubefeci sanguine terram.
Dicite: quid nostra haec praesens brigata valeret,
si mea non adsit proles, quae spezzat, aterrat,
quae sotosora trahit totque urbes totque governos?
330Ghelphus vult dextra banda gestare penazzum,
ast et converso Gibellus parte sinistra.
Hic per traversum taiat quaecunque taiantur,
illeque per longum penitus vult cuncta taiari.
Millibus in fraschis, bagatellis atque fusaris,
335cuius sit sectae studiat gens pazza videri.
O bene gens pazza, o insanis et absque sapero!
Hinc melius quam vos animabus tartara persis
repleo, nec lasso veram succrescere sectam
atque fidem Christi, quae totum subderet orbem,
340mille ruinasset Turcos, si mille fuissent,
quando assassinus Ghelphus et ladro Gibellus
non tantae in mundo sparsissent semina pestis.
Ergo per umbrosum facienda est danza baratrum,
quod via reperta est per me tutissima tandem,
345unde fides Christi paulatim lapsa ruinet,
dum gentes italae, bastantes vincere mundum,
se se in se stessos discordant, seque medemos
vassallos faciunt, servos, vilesque fameios
his, qui vassalli, servi, vilesque famei
350tempore passato nobis per forza fuere.

[p. 131 modifica]

Talia dum memorans Alecto superba loquebat,
Thesiphone sdegnata pedes se se alzat in altos,
ac ita principiat, trarumpens dicta sororis:
— Baldanzosa nimis, demens, temeraria, nugax,
355semper es, Alecto, nec te parlando misuras.
Optime quam fieret tecum, si meza palato
lingua tuo a nobis dudum taiata fuisset!
Nos fortasse magis de te ragionevola verba
saepe audiremus, non sic temeraria, non sic
360insulsa et nullis penitus trutinata balanzis.
Dic mihi: quid populus, quid plaebs, quid vulgus inane
cum claris saviisque viris, plenisque governo?
Nil populo levius, nil plaebe insanius, et nil
vulgo mobilius toto reperitur in orbe.
365Quisquis se iactat seu Ghelphum, seu Gibilinum;
hunc dic villanum villano stercore natum.
Et quamvis habeat brettam, scarpasque veluti,
et quamvis equitet celerantibus ante staferis,
si sectae unius se se ingerit esse sequacem,
370lumine si torto guardat contrarius altram,
dic illi in facie: — Non es de sanguine claro,
non es signorus, dux, marchio, barro, nec es tu
gentilomo quidem, quia nemo prorsus eorum
has vilacarias centum seguitabit in annos. —
375Scilicet acquistas bellae praeconia laudis,
teque potes vantare meos superare triumphos,
quae totum penitus mundum sotosora butasti.
Una tuis tamen est intacta Cipada colubris.
Ast ego, quam nec tu, nec vacca Megaera Cipadam
380dismembrare unquam potuit, vel dedere liti,
sola modo feci facioque ferociter arma
in se, inque suam propriam convertere panzam.
Quis credat potuisse unquam me rumpere pacem,
tam firmam pacem, saldumque ligamen amoris
385unius egregiae, clarae magnaeque Cipadae?
quae, postquam cunctas mundi sibi subdidit urbes,

[p. 132 modifica]

venit in infernum Plutoni tollere sceptrum.
Baldus, Baldus adest, ille, ille rinaldicus heros,
cui tam ghelpha placet quam pars gibilina realo,
390sit modo vel ghelphus, modo vel gibilinus, amator
nominis insignis, propriique sititor honoris.
Sunt hominum quidam stronzi, fraschae ve legerae,
qui regem Francae praesumunt dicere ghelfum,
quique gibellinum promulgant imperatorem,
395nec tamen illorum prudentia summa pigatur,
talibus ut gnacaris voiant intendere mentes.
Baldus id audierat dudum, celer arripit ensem,
spezzatasque aperit portas, introque ruinat.
Quo viso sic sic intrare superbiter, ecce
400concilium deforme fugit, linquitque cadregas.
Quales quum rubeos rutilans aurora colores
scoprit, et aurato mortalibus axe ritornat,
gregnapolae scapolant, noluntque videre lusorem,
et semper «gnao gnao» facientes nocte civettae,
405sic inferna cohors, Baldo subeunte, scapinat,
nec valet aspectum tanti sofrire baronis.
Mansitat hic solus, vacuas videt esse cadregas,
unde corozzatus disquistilat omnia brando.
Dum studet huic operi, facies en grata Seraphi
410apparet, qui saepe redit, Baldumque revisit,
cuius compagnos retrovaverat ante furentes,
quos ad notitiam cordis, cerebrique reduxit,
placatosque illos post se menaverat illuc.
Inde cito partit, superasque retornat ad oras.
415At comites iterum scuras peragrare cavernas
incipiunt. Fracassus abit primarior altris,
cui fera voia bulit cornas streppare diablis.
Parlabant variis sic sic de rebus eundo.
Est qui Boccalum soiat; qui narrat averni
420vatibus effinctas follas; unusque ricordat
quid de Guerrino Meschino legerit olim.
Dum quoque Falchetto recitabat Cingar amico
Virgilii

[p. 133 modifica]

sextum, res o miranda, quis istam
audiat et credat propriis nisi viderit occhis?
425Ecce loqui cessat medio sermone retentus
Cingar, nil parlans, et imaginat omnia praeter
Virgilii sextum, nec se parlasse ricordat.
Falchettus pariter, quid Cingar dixerit illi
nescit, et attonitus fantasticat omnia praeter
430Virgilii sextum, nec id auscultasse rimembrat.
Centaurus curas cervello mille revolvit,
vult hoc, vult illoc, nec quid velit eligit unquam.
Castellos fabricat Fracassus in aëre multos;
sic sua lingua tacet, si semper muta fuisset.
435Iam salis in zucca nihil amplius Hippol habebat,
passat per centum sua mens vilupata chimaeras.
Fantasticanti Lyronus mente tenebat
sublatos oculos coelo, frontemque rapatam.
Moschinus pazzus, Philophornus pazzior extat,
440multae namque homines faciunt stultescere curae.
Fanettus Grillusque simul pergendo tacebant,
sequemet admirant oculis in fronte tiratis.
Boccalus veluti fantasticus ante caminat,
labra movet, parlatque nihil, manibusque duabus
445ad moram secum ludit, sine voce cridando.
At Baldus, liber labiis atque ora solutus,
inter compagnos infesta silentia sprezzat.
Dumque illis quandoque loquit, responsa domandat,
sed facti elingues illum tantummodo guardant.
450— O — ait, — est magna haec novitas; o Cingar, apuntum.
O Lyrone, Hippol, nil vos parlatis? Et unde hoc?
Num, velut in claustris, versare silentia vultis?
Dicite qualcosam, ne vos via longa recrescat.
Vestro num Baldo respostam ferre negatis? —
455Talia compagnis vir parlamenta movebat,
sed melius poterat muros audire loquentes;
quapropter, stancus iam factus in arte rogandi,
non vult indarnum mutas tentare loquelas.

[p. 134 modifica]

Ad strabucconem sguerzis cum passibus ibant,
460ut lanzchinecchi suescunt andare todeschi,
quando plus cocti quam crudi vina padiscunt.
Tunc huius causam vult Baldus scire negoci,
se gerit ante alios, cosam trovat ecce novellam,
sub pede namque suo sentit mancare terenum,
465nec iam qua figat calcagnos terra videtur,
imo suspensus menat per inania gambas,
totus et andandi labor est sublatus ab illo.
Se retro convertit, compagnos mirat eadem
cum levitate sequi, tenuesque volare per auras.
470Huic parlare volunt, sed tantum labra moventur,
et veluti muti ciliis, manibusque loquuntur.
Quisque suum sentit corpus properare legerum,
per quoddamque vodum, tacitumque feruntur agalla.
Gaudent sic nulla gambas andare fadiga,
475donec ab exiguo flatu sopiantur in antrum.
Hic phantasiae domus est, completa silenti
murmure, vel tacito strepitu, motuque manenti,
ordine confuso, norma sine regula et arte.
Undique phantasmae volitant, animique balordi,
480somnia, penseri nulla ratione movesti,
solicitudo nocens capiti, fantastica cura,
diversae formae, speciesque et mentis imago.
Gabia stultorum dicta est, sibi quisque per illam
beccat cervellum, pescatque per aëra muscas.
485Hi sunt gramaticae populi, pedagogaque proles,
nomen adest, verbumque simul, pronomen, et illud
cum quo participant, reliqua seguitante brigata;
scilicet huc, illuc, istuc, hinc, inde, deorsum,
atque sinistrorsum cum tota gente cuiorum.
490Argumenta volant dialectica, mille sophistae
adsunt baianae: pro, contra, negoque, proboque.
Materies non mancat ibi, non forma, Lyhomo,
ens, quiditas, acidens, substantia, cum solegismo.
Omnis haec assaltat compagnos illico turba,

[p. 135 modifica]

495ut moschae assaltant seu burum sive ricottam.
Me reperi, fateor, vino quandoque refectum
(quamvis nec modo sim sat liber satque speditus)
ire cavalaster sub sole, canente cigala:
ecce meam circum testam sex mille pusilli
500moscini volitant, sicut volitare suescunt
borrono intornum buttae, spinaeque vaselli.
Sic phantasiae tenues, sensusque bizarri
dant simul assaltum sociis, picigantque cerebros,
intrantesque caput sotosora silentia mandant.
505Baldus at intactus remanet, guardatque, stupetque,
ac tandem ridet, prenditque a Cingare festam,
qui, dum phantasmae nunc hinc nunc inde volazzant,
has seguitat, manibusque piat, sed deinde tenendi
huic destrezza deest, retrovatque piasse nientum.
510Vidisti forsan pueros quandoque giocantes
velle piare manu moscas, praesone ficandas,
scilicet in charta, bis terque quaterque plicata?
Saepe quidem capiunt, retinentque in carcere pugni,
sed quando allentant digitos, panduntque pochinum,
515ni cito scaltritas capiat manus altera, scampant,
et sic sic oleum, sic sic consumitur opra.
Cingar ita et comites, Baldo ridente, menabant
hic illic palmas, propter brancare coëllum.
Attamen, ut tandem stracchae lassaeque fuerunt
520hae similes notolae seu guffi sive civettae,
has zaffare queunt, deque his implere besazzas.
Cingar de Paulo veneto Petroque spagnolo
mille baias recipit, subitoque in guttura mandat,
ac si mandaret coriandola zuccare facta.
525Protinus it contra Falchettum, trenta debottum
argumenta facit, sed Falco logicus illi
respondet; chiachiarat, cridat hic, cridat ille, nec unquam
in centos annos pivam accordare valebunt.
Id quoque Lyro facit, facit Hippol, et ipse Bocalus.
530Omnes altandem tanto rumore volutant

[p. 136 modifica]

ethican et phisican, animam, centumque novellas,
ut sibi stornito Baldus stopparet orecchias.
Zorneiam Scotti Philofornus retrovat illic,
quam rapit et giurat libros squarzare Thomasi.
535Alberti Magni Centaurus somnia zaffat,
vult fieri cunctis gratus, gnarusque futuri,
tollere cervellum cornacchis, prendere pisces
cum manibus, nec non sine clavi aprire seraias.
Fracassus quasdam saltantes undique ranas,
540pissantesque retro, manibus graffare laborat,
dumque unam pugno stringit, fugit altera longe.
Boccalus normas Epicuri nescio quantas
absque labore capit, complectitur, inque botazzum
claudit ne fugiant, stoppatque cocamine busum.
545Has inter follas scoperta est bestia tandem,
cui caput est asini, cui collum more camelli,
mille manus, ac mille pedes, ac mille volantes
fert alas, ventremque bovis, gambasque capronis,
quae si non caudam simiae de retro teneret,
550cum qua dattornum nequeat scazzare tavanos,
toccaret summo coeli testone solarum,
atque vorare uno vellet boccone Minervam.
Sed quia quidquid agit, cauda mancante, lasagna est,
ducitur in nihilum, meritoque chimera vocatur,
555quae parit oh magnos montes nascitque fasolus!
Hic quoque monstrum aliud duplici cum ventre videtur
qui sustentatur binis tantummodo gambis;
sic tenet impressos tacuini charta gemellos
Castora, Pollucem, monstrans signalia lunae.
560Non aliter formatur ibi vir corpore duplo,
sive viri duplices coëuntes inguine tantum.
Dicitur hic Utrum; Utrum forma ista vocatur;
qui sibimet diris semper dat verbera pugnis,
scilicet alterutrum pars haec, pars illa flagellat.
565Haec probat, illa negat, tandemque venitur in unum.
Attamen interea socii tolluntur ab uno

[p. 137 modifica]

nescio quo motu, spinguntur et extra cavernam.
Quisque suis pergit iam gambis, quisque caminat,
nec penitus meminit quid nam vidisset adessum.
570Phantasiae abeunt, quas in carneria nuper
sustulerant, redeuntque loco, prius unde recedunt.
Hi tamen et medii pazzi, mediique balordi
grande manent spatium, tandemque accasa ritornant.
O menchionazzi, qui fraschis tempora perdunt
575talibus, atque suos credunt sic spendere giornos
utilius, quam qui macaronica verba misurant,
quam qui supra humeros Pasquini carmina taccant!
Isti nempe sua tandem levitate recedunt,
vos ad nestoreos semper stultescitis annos.
580Ergo abeunt, et Baldus eis passata recontat;
nec procul abscedunt, en quidam saltat avantum
buffonus, mattusque magis, magis imo famattus,
namque cavalcabat cannam de more citelli,
cumque manu laeva corseri fraena regebat,
585cumque manu dextra giostrabat fuste canelli,
in cuius summo gyrabat giocola quaedam,
quam, dum currit homo, ventus facit ire datorum.
De panno fert ille duas, quas drizzat, orecchias,
quas ve capuzzino fratesco supra tacarat,
590cusitumque tenet strepitosum quaeque sonaium.
Saltat hic, atque facit manibus, pedibusque morescam.
Inde, manum porgens Baldo, danzare comenzat.
Baldus amorevolo non hunc sembiante refudat,
it secum ballans, et iens quocunque menatur.
595Compagni rident, optantque videre quid istud
tandem importabit, danzam tutavia sequentes.
Nil pazzus loquitur, sed atezat, saepeque cascat,
quem levat e terra Baldus, nec tendit ad altrum
quam relevare susum cascantem saepe bufonem.
600Post aliquod spatium, comparet machina grandis,
grandilitas cuius montem superabat Olympi.
Et quid erat moles tanta haec? erat una cococchia,

[p. 138 modifica]

sive vocas zuccam, seccam busamque dedentrum,
quae, quando tenerina fuit, mangiabilis atque,
605certe omni mundo potuisset fare menestram.
Ad latus ipsius, pro porta grande foramen
panditur hincve intrat buffonus, Baldus et altri.
Stanza poëtarum est, cantorum, astrologorum,
qui fingunt, cantant, dovinant somnia genti,
610complevere libros follis vanisque novellis.
Sed quales habeant poenas, audite, poëtae;
audite, astronomi, cantores et chyromanti,
ut quoque vos tantas caveatis fingere baias,
et parasythiaca placeatis in arte Signoris,
615quos castronatis, quos menchionatis ad unguem,
dando ad intender stellarum mille fusaras,
ac ea, quae possunt indovinare fachini
cum coniecturis rerum cosisque vedutis,
dicere cascari coniunctionibus, ac in
620ascendente Iovis cum Virgine cumque Leone.
Zucca levis, sbusata intus, similisque sonaio,
in qua sicca sonant huc illuc semina dentrum,
astrologis merito, cantoribus atque poëtis,
est domus; ut, veluti petra iacta retornat abassum,
625utque focus per se supremum tendit ad ignem,
sic leve cum levibus meschientur, vanaque vanis.
Stant ibi barberi, numero tres mille, periti,
est quibus officium non dico radere barbas,
sed de massellis dentes stirpare tenais,
630hisque per ognannum sua dat sallaria Pluto.
Quisque poëta, uni, seu cantor, sive strolecchus,
barbero subiectus, ibi saepe oyme frequentat.
Barberus, dum complet opus, stat supra cadregam,
atque rei testam tenet inter crura ficatam.
635Hic nunquam cessat nunc descalzare tremendis
cum ferris dentes, nunc extirpare tenais,
unde infinitos audis simul ire cridores
ad coelum, nunquamve opera cessatur ab ista.

[p. 139 modifica]

Quottidie quantas illi fecere bosias,
640quottidie tantos bisognat perdere dentes,
qui quo plus streppantur ibi, plus denuo nascunt.
Ergo sorellarum, o Grugna, suprema mearum,
si nescis, opus est hic me remanere poëtam:
non mihi conveniens minus est habitatio zucchae,
645quam qui greghettum quendam praeponit Achillem
forzibus hectoreis; quam qui alti pectora Turni
spezzat per dominum Aeneam, quem carmine laudat
moeonia mentum mitra, crinemque madentem.
Zucca mihi patria est: opus est hic perdere dentes
650tot, quot in immenso posui mendacia libro.
Balde, vale, studio alterius te denique lasso,
cui mea forte dabit tantum Pedrala favorem,
ut te, Luciferi ruinantem regna tyranni,
dicat, et ad mundum san salvum denique tornet.
655Tange peroptatum, navis stracchissima, portum,
tange, quod amisi longinqua per aequora remos:
he heu, quid volui, misero mihi, perditus Austrum
floribus et liquidis immisi fontibus apros.




III

MOSCHEIDOS

LIBER PRIMUS


Grandia Moscarum Formicarumque furentum
proelia, desdegnos, fata cruenta cano.
Tunc et alhora suos abscondit Apollo cavallos,
quum ruere armatos vidit in arma duces.
5Cuncta per intornum tellus squassata tremabat,
poca super coelos nec c

[p. 140 modifica]