Maccheronee/Baldus/Liber vigesimus primus

Liber vigesimus primus

../Liber vigesimus ../Liber vigesimus secundus IncludiIntestazione 21 novembre 2018 25% Da definire

Baldus - Liber vigesimus Baldus - Liber vigesimus secundus
[p. 45 modifica]

LIBER VIGESIMUS PRIMUS

Venimus ad pavidum Malamocchi denique portum,
gurgite qui medio fert centum mille diablos,
naviculamque meam fluctu sorbere menazzat.
Contra fortunam grandis matezza videtur
5spingere schirazzum, quando est garboius in undis.
Ergo ego quid faciam? spicchetur ab arbore velum,
butteturque giusum maioribus ancora soghis.
Non bastat nobis animus transcendere passum,
passum tam durum, tam horrendum, tamque cativum,
10in quo multoties barchae gentesque negantur.
Non mihi sufficiens cor est, non circa coradam
aes triplex, ut grande velim tentare periclum.
Impegolata pocum sub fundo navis, ab omni
parte forata, cagat stuppas, aperitque fenestras.
15Ergo inquam, quid nunc faciam? timidus ne redibo?
Semper difficilis est scortegatio caudae.
At quia non modicum video mihi nascere scornum,
qui iam vogarim tercentos mille miaros,
non formidarim cagnae latramina Scillae,
20non me terruerit rabies ingorda Carybdis,
et Malamochaeos trepidem tentare diablos?
Fac animum, paveasque, Striax mea Togna, nientum.
Grandis erit (confesso quidem) straccatio schenae,
dum contra pegoras opus est intendere brazzos.
25Ergo sub infernas Baldum sociare masones
est opus, o Musae, populosque catare stryarum,
quos maris in fundo strya Gelfora sola governat.

[p. 46 modifica]

Ibant obscuri Baldus, Baldique seguaces
nigra cavernosae peragrantes clymata tombae.
30Nec mirum si dant crebras per saxa zucadas,
ac per inaequales petras si schinchibus urtant.
Quapropter rident, animoque feruntur alegro,
et boncompagni sua damna libenter abrazzant.
Non procul ante meant alii duo tracta balestrae,
35scilicet insemmam quattri, post terga Fracassi,
qui testam ruptam banda portabat in omni.
En sentit tandem post se pistare cavallos:
quid sit, avisatur; cridat: — Ola, manete pochettum,
audio cum ferris contundere saxa cavallos.
40Numquid erit Centaurus, equi cui forma dedretum est?
Vix ea finierat, Cingar veniendo, cridabat:
— O o, Falchette, o o, Fracasse, Bocale. —
Giubertus fatur laetus: — Vox Cingaris illa est.
Expectemus eum; — tunc illi firmiter adstant,
45conveniuntque omnes, nec se discernere possunt.
Fracassus voluit brazzis amplectere Baldum,
sed tulit in saxo magnum cum fronte garofol.
Tum quoque Boccalus Baldum toccare volebat,
et quasi cum digito steso sibi vulsit ocellum.
50Cingar ait: — Properate ultra, videamus abyssum.
Ipseque Falchettus praecedat, guida, caminum.
Quattuor in voces post haec cantare comenzant,
nam (velut accascat tal volta) fuere tralorum
quattuor insemma voces, cantare scientes.
55Accipit ut gracili sopranum voce Gibertus.
Suscipit at firmum Philoforni bocca tenorem.
Gorga tridans notulas prorumpit Cingaris altum.
Trat grossum Baldus extra calcanea bassum.
Quattuor hi varios ita sic andando motettos
60cantant, et simili nihilant dulzore fadigam.
Gorgula phoebaei frifolat magis alta Giberti,
deque «ci sol fa ut», modulanter surgit ad «ela».
Semicromas, minimasque notas sic ille menuzzat,

[p. 47 modifica]

ut pratichi frollam trinzantis dextra vacinam.
65Longas atque breves Philofornus pectore squadrat,
sustentatque omnem relevata voce camoenam.
Interdum pausas expectat quattuor, octo,
viginti, et trenta, velut est usanza tenoris,
dumque silet, ternis resonat modulatio linguis.
70Non minus aure canit Cingar, quam voce peritus:
nunc usque ad coelum vadit retrovare sopranum,
nunc usque ad baratrum scalam descendit ad «are».
Nulla quidem vox est aliorum promptior, et quae
plus notulas nigras crevellet more farinae.
75Baldus at educit tremulo de gutture bassum,
hunc quoque flamengum iurares esse canonem,
nam fundans simulat cannam, velut organa, grossam.
Est sibi pochettum, gamautti tangere cordas,
bassior at giusum canevae descendit in imum.
80Plus ascoltantum sopranus captat orecchias;
sed tenor est vocum rector, vel guida canentum.
Altus apollineum carmen depingit et ornat.
Bassus alit voces, ingrassat, fundat et auget.
Cantus flamengos, talianos, atque todescos
85hi cantant, quia sic passatur inutile tempus.
Sunt tamen insani quidam, pazzique balordi,
sunt quidam stronzi, dico, bis terque cagati,
qui tam dulcisonis plenam concentibus artem
esse legerezzam dicunt, tempusque gitatum,
90plusque volunt aut esse asinos aut esse cavallos,
et tamen attracta reputari fronte Catones.
Plusque suam boriam preciant, et ventre pieno,
lardatisque gulae paffis, vultuque botazzi,
praelati insignes dici, quam scire coëllum
95seu sit parlandi, seu sit doctrina canendi.
Imo macer quidam bos Chiari, tortus, et omnes
scomunicatus habens materno a lacte diablos
in gobba, hypocritus, gnato, vecchiusque crevatus,
est qui sbaiaffat, gracchiat de hac arte canendi.
100

[p. 48 modifica]

Musica continuo versatur in ore deorum,
musica concordi fert circum cardine coelum,
musica nascendo humanos compaginat artus.
Cur hymnos, psalmos, cur cantica tanta vetusti
disposuere patres gesiis cantanda per orbem?
105cur, dico, antiqui doctores atque magistri
ornavere libros responsis, versibus, hymnis,
Kyrie leysonis, Introitibus ac Aleluis?
Ite genus pecudum, pacchiones, ite gazani,
vos quicumque fero laceratis dente camoenas.
110Cessarant comites cantu, nam Cingaris ipse,
Cingaris ipse asinus firma cum voce comenzat
canzonem cantare suam, mostrare volendo
non minus esse bonam sibi vocem, non minus esse
cantandi garbum lingua, gorgaque palesum,
115quam fuit Agricolae quondam, magnoque Bidoni.
Vox asini grata est asinis, neque gratior altra
esse potest, quamvis frifolet Philomena per umbras.
Ingentem interea strepitum sentire comenzant.
— Auditis — Falchettus ait. Tunc quisque tacendo
120stat chetus, ac longis rumorem brancat orecchis.
Cingar ait: — Seguita, quo te via praevia guidat.
Fortasse invenies quo causa cridoris habetur. —
Falchettus paret, tastatque andando petrarum
passibus intoppos, sociisque annuntiat illos;
125et quem Cingar ait, curat captare viazzum,
namque vias quandoque trovant velut ypsilon ire.
Quo magis accedunt, sonitus magis ille rebombat,
et iam vix unus parlans auditur ab altro,
tam strepitus rumurque ingens assordat orecchias.
130Horrescunt omnes, quamvis sint pectore franco,
seque putant venisse nigri Plutonis ad umbras.
Denique per quandam fissuram splendulus ignis
apparet, modicoque viam dat lumine claram.
Huc Baldus celerans alios restare comandat,
135elevat hinc oculos, quantum lux parvula monstrat;

[p. 49 modifica]

ecce videt portam, vario quae sculta metallo est.
Accurrunt, placet ire intus; Fracassus in illam
ter pede chioccavit portam, sed tanta ruina
fit martellorum quod nil sentitur ab intro.
140Impatiens Fracassus eam bis tergore crollat,
atque cadenazzis rutpis sine chiave recludit.
Conticuere omnes martelli ferra domantes,
nec sonat ulterius tich toch incudine pulso.
Stant ibi ferrari centum, totidemque gaioffi,
145qui carbonorum portant in tergore saccos,
qui quoque manticibus ventosis semper afogant,
quique domant ferrum martellis atque tenais.
In pede saltatus, vir grossus alhora pigrezzam
fert testudineam, et tanquam bosaccarus inflat
150ingentem panzam, et plenum fece botazzum.
Tresque gulae cascant de mento ad bigolis imum.
Is Baffellus habet nomen, primusque boteghae
stat faber, e zoppi Vulcani semine zoppus.
Introit en Baldus, coetu seguitante, bravosus,
155ut soldati intrant albergos tempore guerrae.
Cui Baffellus ait: — Nimium, compagne, superbis.
Tu ne meam sic sic audes intrare fosinam? —
Baldus respondet ghignans: — Te affretta, magister,
expedias bonas armas, comprabimus illas. —
160Sic parlans rugat, buttatque sosopra botegam.
En rursum fabri nudo cum corpore menant
martellos magnos, candentia ferra domantes.
Pars facit huc, illuc vivas saltare favillas;
pars cum manticibus, pars cum carbone fogato
165abbrasant durum venti sofiamine ferrum;
pars elmos limat cristatos, parsque corazzas,
aggroppantque tridas circum bragalia maias.
Sunt qui multifores, velut ars merscalca docetur,
excudunt ferros pro ramponare cavallos.
170Dumque lavoratur, Baffellus praesidet illis,
dat quibus interdum crustas bastone cotoras.

[p. 50 modifica]

Sunt omnes nigri, ruginentes, absque savone,
malque petenati, nudi, plenique pedocchis.
Nec Baffellus eis lassat mancare bocalum,
175nam male ferrari martellant absque bocalo.
Dumque ita perficitur, parlantque insemma fradelli,
de penitus finis se se fornire piastris,
velleque vestiri rutilis per forza corazzis;
ecce suum Baldus sentit nitrire cavallum,
180Lyronusque suum, quos nunc deffora ligarant,
atque asinus bis sex pontadis protulit — A a. —
Quid sit, nescitur; currunt ad cernere causam.
Spezzacadena magis nitrit, raspatque terenum,
Roccaforta simul magno rumore balanzat,
185calzibus et duris cum Pardo marmora spezzat.
Vult Baldus saltare foras denantior altris;
sed pede vix posito super aerea limina portae,
maximus hunc spingit ventus, drentumque rebuttat.
Obstupuere omnes, iterum vult bravus apertas
190transpassare fores, at flatus fortior urtat,
quem simul et socios alios sotosora butavit.
Ter sic tentavit, ter sic indreto tomavit.
Tunc Baffellus ait: — Grandis desgratia vestra est.
O sfortunati, vos nempe morire bisognat.
195Sic sic ausi estis secreta subire deorum?
nec formidastis grottas intrare dearum?
Non hic mortales fas est calcare pedattas,
ni dea concedat vobis Smiralda caminum. —
Fracassus dixit: — Qui dii, quae Smerdola, quod fas?
200Est Deus in coelo, quo lux nitet absque tenebris.
Vos mage diavoli brutti, lordique stryones,
qui fugitis radios giorni, qui semper in umbris,
more civettarum, gufforum, gregnapolarum,
vivitis, et vos met divos, divasque vocatis.
205Iuro tibi: quod non discedam partibus istis,
donec iter retrovem, quod nos deducet ad orcum,
Luciferumque tibi patrem, fratresque diablos

[p. 51 modifica]

discornare volo, totosque relinquere pistos.
Dic: quod nomen habes? — Respondet: — Tu ne Tiphoeus?
210tu ne Briaraeus, quia me deitate segurum
sgomentare putas? Ego sum, qui fulmina magno
condo Iovi, praesumque istis sine fine cavernis.
Iuro deos: faciam vestras pentire pacias.
Hinc uscite foras, praestum: quid statis? an anchum
215vultis, ego dicam bis vobis? ite deforas.
Vos altramenter tot porcos, totque cavallos
cangiabo, veluti dii transformare cativos,
malvagiosque solent homines in turpia rerum. —
Cui Fracassus: — Habes magnam, confesso, rasonem,
220dummodo, qui faciant illam, retroventur adessum.
Attamen invenias seu divos sive diablos,
qui te, quive tuam possint defendere causam.
Non aliud ius nos, aliud non numen habemus,
quam cor magnanimum, spadam, mazzamque feratam.
225Ergo, quid indusio? nimium parlare codardos
arguit; arma meis de compagnonibus: ut quid
me sguerzis guardas oculis? da praestiter arma. —
Sic dicens, calcem calidum vibravit eidem,
quem smagazzavit rafioli more tenelli,
230merdaque corporeis cunctis de partibus exit.
Hinc alius, terrere putans bravegiando guereros:
— Praesti — ait, — o famuli, quid statis? prendite tela
scazzemusque istos temeraros extra fosinam.
Exite, o tristes asini, gentesque ribaldae. —
235Ac ea dum parlat, martellum corripit unum,
et martellatam dat Baldo supra cerebrum.
Quando fabri nudi zuffam videre comenzam,
expediunt raptim martellos atque tenaias,
parsque graves limas, chiodos et azale fogatum,
240hisque armis audent mastris se opponere guerrae.
Ridebat Baldus, nec fodro educere stoccum
se dignat, quamvis nesplum gustaverat unum.
Quamprimum festinus eos Boccalus asaltat,

[p. 52 modifica]

seque valenthomum nuda inter corpora monstrat.
245Sed poco in spatio cuncti periere ferari,
sunt etenim nudi: ceu fresca povina taiantur,
nec per miracolum mansit, qui viveret, unus.
Spezzacadena intrat per apertas denique portas,
ruptaque de collo pendebat soga cavezzae.
250Se se cum Pardo cantonem tirat in unum.
Roccaforta tamen sentitur calcibus extra,
qui pistando petras frangit, qui boffat et hinnit
more cavallorum, quando fit gara tralorum.
Tunc Fracassus, equo cupiens praestare socorsum,
255vult exire foras, sed grandis ventus in illum
ecce ruit, vastumque facit retro ire gigantem.
Baldus ait: — Certe guastabitur ille cavallus. —
Respondet Cingar: — Si sic fortuna repugnat,
quid nostras ultra cercamus rumpere testas? —
260Hoc dicens, sotosora domum voltare comenzat.
Giubertus ponit carbones, excitat ignem
manticibus, rossasque facit dare lumina bronzas.
Lyronus retrovat vivo de marmore saxum,
quod removet, speratque aliquem accatasse thesorum.
265Ecce repentinus fit terrae motus, et antra
undique tota sonant, faciuntque stupire barones.
Attamen interea saxum Lyronus abrazzat,
mox levat, et buttat per portas extra fosinam.
Ecce drago (horresco referens) longhissimus intrat,
270intratusque ruit propter squarzare Lyronem,
qui sic arditus fuerat scoprire cavernam,
qua latet haeroum pretium, palmaeque ducarum.
Tunc causa hic patuit, quare tres ante cavalli
saltabant fremitu, quos luridus anguis agebat.
275Hunc tamen accensi, tractique insemma, cavalli
calzibus assaltant, morsu, pedibusque davantis.
Nil drago deffendit se fortes contra cavallos,
imo venenoso cercabat dente Lyronem
sternere, dum grottam vult ille intrare scovertam.

[p. 53 modifica]

280Baldus et Hippol ei currunt praestare socorsum,
qui contra bissam crebro deffenditur ense.
At focus interea morzatur flamine venti,
quo tenebrae totum penitus rapuere lusorem,
nec possunt socii proprias cognoscere fazzas.
285Baldus ibi clamat: — Nihil, eia, timete, barones.
Nostra quidem virtus magicas non extimat artes.
Sed precor intantum (quia sic lusore caremus):
nemo menet spadam, ne mutua vulnera dentur.
Sola cavallorum sit guerra incontra dragonem. —
290Sic ait, atque animat stimolanti voce cavallos,
ut stimulare canes in porcos saepe solemus:
qui, nunc mordendo, nunc calzos trando, domabant
foetentem dragum; quamvis non vistus ab illis
quaeritur ad nasum solummodo, namque cavalli
295nil penitus possunt tenebris discernere foltis.
Pardus agit calzis, nec lassat prendere flatum;
Roccaforta tenet portam, prohibetque volenti
se scampare fugam, tenet ac per forza dedrentum.
Ille sed interea, nigrum vomitando venenum,
300sibilat, et se se tumefacto gutture gyrat.
Porrigit attentas quisquam compagnus orecchias,
interdumque suas per gambas ire tralorum
sentit, eumque procul sospingit calce Fracassus.
Omnes coguntur nasum stoppare, nec oybo
305dicere tempus habent, tantus iam puzzor amorbat.
Tandem non potuit plus Spezza tenere cadena,
Spezzacadena dragum lassat scampare tirantem.
Ille viam liber scapolat, seguitantque cavalli;
alter cum calzis agitat, sed morsibus alter.
310Ille fatigatus sibi iam ingrossare fiatum
sentit, ed intornum bassis volat anxius alis.
Fracassus validum menaret saepe tracagnum,
sed timet aut socios aut desertare cavallos.
Pardus, habens animum furiatum contra nemigum,
315dum tirat calzum, percusso Cingare, fallat.

[p. 54 modifica]

Cascat humi Cingar, Pardusque retornat, et ipsi
Boccalo supra schenam saltavit adossum.
— Heu — Boccalus ait, — succurrite, namque butavit
me sotosora draco, magis imo diavolus extat. —
320Respondet Cingar: — Patientia, contra doverum,
contra meam voiam patientia, cara brigata.
Me quoque nunc fecit saligatam rumpere culo. —
Giubertus ridet. — Rides, Giuberte, facendam
istam? — Cingar ait, — mihi nulla est voia grignandi.
325Scilicet hic habeo ventosas atque cirottos,
cum quibus acceptam possim medegare schenadam. —
Talia dum placidis mottis baronia solazzat,
egreditur cifolans oficinam denique serpens,
quem Rocaforta suis calzis prohibere nequivit.
330Ille cavernosas vadit stridendo per oras;
dumque seguire parant guereri, protinus ecce,
ecce fores bronzi, portaeque serantur apertae.
At pede cum dextro, vasconum more, Fracassus
currit, et ad terram, scarpato cancare, mandat
335cuncta sotosopram, clamans sic voce tonanti:
— Me seguitate ducem, quo nobis nostra codardis
forcia smarrita est? ubi nostra prodezza, diavol? —
Sic ait et signans se se, ruit extra botegam,
quem non ulterius ricolavit forcia venti.
340Tunc illi imbrazzant scudos, brandosque filatos
disfodrando, foras armato pectore balzant.
Hos quoque destreri drittis seguitantur orecchis,
mortifer at dragus tenebrosa per antra vagatur,
tumbarumque cavas cifolis ingentibus explet.
345Ad quorum strepitum socii vestigia drizzant,
tantonesque abeunt, quaeruntque per orba draconem,
quem vel habere volunt mortum vel perdere vitas.
Tum novus exoritur rumor, tantusque bagordus,
ut non esse putent nisi centum mille diablos.
350Vox confusa procul loca per scurissima bombat,
quae venit innantum sensim, crescitque gradatim.

[p. 55 modifica]

Est id cunctarum rabidissima schiatta ferarum;
quaeque suas reddit voces, ut usanza ministrat.
Dat leo rugitum horrendum, lupus elevat urlos,
355bos bu bu resonat, bau bau mastina canaia,
nitrit equus, nasoque bufat, raspatque terenum.
Sgnavolat et gattus, et adirans eiulat ursus.
Mula rudit, mulusque simul, tum ragghiat asellus,
denique quodque animal propria cum voce favellat.
360Hi pariter celerant incautos contra guereros,
duraque cum rabidis afferrant morsibus arma.
Si manegiare volunt spadas, est grande periclum
ne sibi medesimis mortalia vulnera figant.
Quisque suum corpus sentit morderier, atque
365per tenebras ullam nescit comprendere cosam.
Longa cavernarum via, nigris plena latebris,
tomboat istarum vario cridore ferarum.
Fantasticarat multo iam tempore Cingar,
quam retrovare guisam possit dare lumen ad orbos.
370Invenit ascortus, gratans sibi denique testam,
commenzatque petras azzalo tundere spadae:
quae, quia spagnola est finissima lama, favillas
per cecos passim busos facit ire micantes
et pocho alquantam praestat lusore vedutam,
375unde avisantur saltem, gnarique fiuntur
compagni, si stent sibi retro aut ante diabli,
namque diabli erant, induti membra ferarum.
In quorum medio Baldus se primus afrontat,
ignudoque feras brando smembrare comenzat.
380Fracassus, pariter, longe bastone butato,
cum manibus tantum brancat, perstringit, afogat,
atque caneggiatos duris necat unguibus apros.
Cum manibus, dico, tantum, cum dentibus atque
squarzat, et in tepido se totum sanguine sbroiat.
385Virmazzus, nec non iunctus Philofornus apressum,
contra duos tauros magnam coepere baruffam.
Cingar crebra menat per duras vulnera cotes,

[p. 56 modifica]

quem drago predictus post schenam falsus asaltat,
vultque vetare illum ne sic det lumen amicis.
390Clamitat altorium Cingar; Moschinus aiuttat,
et spadam abiiciens, illi se buttat adossum,
per collumque tenens, manibus stringendo, cavalcat.
Serpa, viam currens, Moschinum tergore portat.
Viderat id factum Falchettus, donat aiutum,
395insequiturque cridans: — Quo te, Moschine, diavol,
quo, Moschine, drago te portat? smonta, miselle,
nanque tuae timeo vitae, cito, salta deorsum. —
Moschinus non audit eum, sed fertur ab angue,
quem validis pugnis sempre ferit inter orecchias.
400Ecce ambos raptim volucer Falchettus arivat;
ut giusum balzet, crebro clamore monendo.
Moschinus vero, post se cum sensit amicum,
quadruplicans animos, tam fortiter ilia serpae
stringit, ut illa cadat terrae, mancante fiato.
405Falchettus subito per dextram zaffat orecchiam,
serpentemque retro nunc huc, nunc protrahit illuc;
Moschinus stat firmus equo, calcagnaque menat,
cumque manu armata guanto tampellat et urtat;
se retrahit serpens, nec vadere curat avantum.
410Non aliter quum vacca neci sit tracta becaro,
plus redit indretum, quo plus guidatur inanzum,
squartatas quoniam cernit de longe sorellas,
inque cruentatis pendentia membra cavecchis.
Cingar ibi assistens totum dentaverat ensem,
415qui iam non brandus sed dentea sega videtur.
Non tamen e saxis flammas excudere cessat,
exiguosque suis sociis praestare lusores.
Ipse drago noscit se mortum, protinus altram
vertitur in spetiem, quoniam (mirabile dictu)
420quae nunc anguis erat, formosa putina videtur,
cui nomen Smiralda fuit, de gente luparum.
Cascat Moschinus, dum sub culamine longa
schena deest, formamque piat drago ille novellam.

[p. 57 modifica]

Falchettus stupuit, cuncti mirantur in illam,
425a capite ad plantas indutam vestibus albis,
quae manibus librum retinet, mussatque parolas,
seque coprit latitans ne sit compresa baronis.
Sed rapit in socca Falchettus praestiter illam,
cui fugit e manibus vestis; Falchettus, osello
430praestior, hanc iterum per trezzas illico zaffat,
medesimoque actu scarpat de pectore librum.
Admiranda nimis comparuit ecce facenda.
Vix Falchettus eam raperat, librumque serarat,
omne repentinas animal se scampat in umbras,
435imo abeunt in frotta simul sex mille chiapini.
At Smiralda cridat, planctumque comenzat amarum,
Falchettumque rogat supplex, sic ve: — Ayme — losingat, —
ayme ego, non curans hominum consortia, vitam
his teneo castam grottis, servoque pudorem.
440Ah miserere tuae famae, Falchette, nec istud
dignum laude putes, teneram offendisse putinam.
Quid facias de me, quae sum muliercula? de me,
quae sum de numero nympharum Palladis una?
Ergo, precor, voias toltum mihi rendere librum,
445perque meam me andare viam permittere fas sit. —
Talibus ingannans, Falchettum porca carezzat,
barbozzoque eius digitis putanella duobus
fat squaquarinellum, velut est ars vera piandi,
sive carezzandi menchiones atque dapocos.
450Venerat huc Baldus, Cingar, cunctique barones.
Hique simul quantum sit bella fiola stupescunt:
alter ait: — Scelus est bellam ammazzare putinam; —
alter ait: — Scelus est bruttam scapolare putanam. —
Dum tamen hanc Falco, mossus pietate, parecchiat
455linquere, quae vadat quo se sua voia comandat,
dumque putat secum proprii dishonoris afettum,
ecce procul vox alta tonat, cum voceque lumen
apparet radians, quae clamat: — Prendite rursus,

[p. 58 modifica]

prendite, barrones, lordam foedamque bagassam.
460Mundus namque omnis tali pro peste ruinat. —
Lyronus repiat subitus per colla puellam,
quae se de teneris Falchetti solverat ongis,
hanc ve tenet firmam, donec barbatus arivat
illuc vecchiardus, similis gravitate Catono,
465qui primum laeta compagnos fronte salutat.
Mox iubet, ut voiant magicum sibi tradere librum.
Illa statim cridat: — Ne des, Falchette, quadernum.
Iste malus vecchius vos ingannare parecchiat. —
Cui senior conversus ait: — Strya pessima, iam iam
470tempus avicinat, quo debes rendere contum
de tot perdutis animis, ad averna gitatis
pro te, proque tuis paribus de prole stryarum.
Dic, meretrix Satanae; dic, concubina Chiapini:
dic nunc quae pars est? dicis, te Palladis unam
475de nymphis, cum sis Porta ipsa Comasna Milani,
per quam tot gentes vadunt redeuntque frequentes?
O nimium te te passa est vindicta Tonantis;
quam dare iam poenas, quam iam decet ire sub orcum.
Eiice nunc, Falchette, librum, nunc eiice pestem,
480carrognamque orbis totius et aetheris oybum. —
Falchettus Baldum guardat, cui Baldus acennat
barbato parere seni. Falchettus arenae
librettum gittat, nec apena butaverat illum,
ecce repentinus strepitus, motusque tereni,
485turba diavolorum properant, zaffantque ribaldam,
quae meschina cridans tunc strassinatur ad orcum,
cumque putanabus aliis, sex millia voltas
per quancunque horam, cibus est et fezza diabli.