Maccheronee/Baldus/Liber decimus nonus

Liber decimus nonus

../Liber vigesimus IncludiIntestazione 21 novembre 2018 25% Da definire

Baldus - Liber vigesimus
[p. 3 modifica]

LIBER DECIMUS NONUS

Menter ego in Berghem lauratus, et urbe Cipada,
praeparor ad sonitum gringhae cantare diablos,
Fracassique provas, horrendaque facta balenae,
altorium vestro, musae, donate Cocaio.
5Non ego frigidibus Parnassi expiscor aquabus,
ceti Maro castronus, quo non castronior alter,
dum gelidas Heliconis aquas in corpora cazzat,
agghiazzatque sibi stomacum, vinumque refudat,
unde dolet testam rumpitque in pectore venam.
10Per quid? per quatros soldos; dum cantat in umbra
— Die mihi, Dameta — tondenti braga cadebat.
Malvasia mihi veniat, non altra miora est
manna, nec ambrosiae, nec nectaris altra bevanda.
     Scosserat a sonino iam pulcher Apollo cavallos,
15portabatque diem tam bellum, tamque tilatum,
quam non portavit per multum tempus avantum.
Ne volet ergo dies tam candida, sitque facendis
tota malenconicis consumpta, Boccalus ad ipsos
compagnos guidat Beltrazzum more scolari,
20qui tremat atque cagat stopinos ante pedantum,
nani male cum numiro casum grosserus acordat;
increpat hunc primo, facit inde levare cavallo.
Cingar equus, Beltrazzus eques, spronatque Bocalus,
qui dum bragarum sopraveste culamina scoprit.
25ut queat impazzo menare stafilia nullo,
omnis in allegro versa est gramezza cachinno.
— Dic — Boccalus ait, — Beltrazze galante: «poèta»,
quae pars est? — Respondet: — Amen. — Boccalus ad illum:

[p. 4 modifica]

— Optime respondes, si vellem dicere messam.—
30Quo dicto vibrat scuticam, vibrandoque clamat:
— Non «amen», ast «ari» est, pru, sta, mala rozza, camina.—
Ille tremens poverellus ait:— Perdona, magister,
nescio gramaticam.— Boccalus menat un’altram,
unde cito respondet ei callante secunda:
35— Ianua sum rudibus.— Risu tunc Baldus et omnes
se buttant herbae, seguitat sua coepta Bocalus,
datque alias centum nudo sine fine quaderno,
sic ve sculazzatus, Baldo mandante, fugatur
per sylvas, nec plus oltra comparuit ille.
40Ast, ubi conditio patuit turpissima cagnae,
non disgroppantur Pandraghae vincula sic sic
per dominum nostrum; sed strictior illa tenetur, ad cuius guardam stat Falco provistus in armis,
dum duo busta simul comites soterare parecchiant.
45Centaurus, nec non pariter Moschinus abirat
quaerere marmoreum, quem vidit nuper, avellum,
in quo binorum deposta cadavera stabunt,
donec iudicii giorno taratanta sonetur.
Giubertus, Cingarque simul cum torzibus ibant
50tollere Lonardum, portareque iuxta Guidonem.
Baldus retro manet solettus, et ossa parentis
componit pheretro, violas et lilia spargit
perque super corpus, perque altum, perque dabassum.
Ghirlandam lauri merito dat tempora circum.
55Inque manu eiusdem floret frons congrua palmae,
congrua victori tot guerris, totque baruffis.
Centaurus tumulum lactis candore biancum
reppererat, qui sic vasto fabricatur in antro.
Inter montagnas alias, quas nigra nigrorum
60turba Sathanorum, Pandraghae astretta parolis,
huc tulit, est Metrapas, quae lunam altissima toccat,
portat et in testa semper nebulosa capellum.
Ipsius in fundo scurissima tumba cavatur,

[p. 5 modifica]

cuius in introitu primo suspenditur ingens
65petra sepulturae, qua sic epigramma taiatur:
«Molchael et Bariel, alter magus, alter astrolech,
ambo governarunt isto sua membra sepulchro».
Quo lecto, Centaurus ait:— Ventura catata est.
Ut quid perditio haec, si non tenet urna coëllum?
70Molchael, auditor Zoroastris, tempore Nini
floruit; an spatio tam longi temporis ossa
non sua putrescunt, et tandem facta nientum?
Bramo videre provam.— Sic dicens, fortiter urnae
desuper annellos brancat, pro alzare copertum.
75En Moschinus adest, Baldo mandatus, et illi
porrigit altorium, donec dabanda gitatur.
Quo vix cascato, niger ecce diavolus exit,
atque super groppas Centauri balzat equinas.
Hic illum crebro pugnadis chioccat acerbis,
80nec scortesus eum lassat repiare fiatum.
Hunc per curva tamen Moschinus cornua zaffat,
sed corlans testam muzzat levis ille per umbras.
Mox revolans iterum Centauri terga flagellat,
atque iubet (si vult lassari) ponere librum,
85librum, quem tulerat nuper per forza puellae.
Centaurus reprobans certamen contra diablos,
illum proiectat terrae, pacemque domandat,
quem cito daemonium nullo prohibente rapinat,
atque facit festam, velut esset laetus habere
90scartafazzum illud, fuerat quo saepe domatus,
et bastonatas susceperat ante cotoras.
Obstupidant illi, tum magno corde sedentes
constituunt penitus rerum cognoscere finem.
Ille super saxum levibus se balzat in alis,
95nulla quibus forma est, nisi quam gregnapola portat.
Quattuor ingentes stant alto in vertice cornae,
binae coperiunt montonis instar orecchias,
binae incastrati surgunt bovis instar aguzzae.
Mostazzus canis est morlacchi, cuius ab ore

[p. 6 modifica]

100hinc atque hinc sannae vista panduntur acerba.
Non griphonus habet nasum, harpyaque becchum,
tam durum, sodumque, aptumque forare corazzas.
Barba velut becchi marzo de sanguine pectus
concacat, et magno foetet puzzore bavarum.
105Plus asini longas huc illuc voltat orecchias,
deque cavernosis oculis duo brasida vibrat
lumina, quae diris obscurant sydera sguardis.
Serpentis caput est pars vergognosa davantum,
codazzamque menat pars vergognosa dedretum.
110Gambae subtiles pedibus portantur ochinis,
sulphureumque magro culamina spudat odorem.
Tunc ibi Virmazzus Moschino parlat in aurem,
orat et ut vadat sociis hanc dire novellam.
It via Moschinus, Baldum trovat, omnia contat.
115Cingar erat giuntus tunc tunc, tuleratque Lonardum.
Sic Giubertus adest cum Cingare, Falco vocatur.
Itur et insemmam, cupiuntque videre diablos,
si sit tam bruttus quam pingere vulgus avezzat.
Iamque subintrarant tacito cum murmure tumbam,
120cuius in ore trovant vacuum sine tegmine saxum.
Centaurus latet hic quodam cantone copertus.
Surgit et incontra veniens cum calce legero,
voceque summissa parlat:—Guardate, fradelli,
ad mancam guardate manum, niger ecce diavol.—
125Sic dicens illum, digito monstrante, palesat,
qui, licet astutus sit spiritus atque sotilis,
non tamen a Baldo se se putat esse vedutum.
Ergo facit danzam, guardat, sotosoraque voltat
librum sacratum Pandraghae, vixque videndo
130esse putat verum quod sit liber ille tremendus,
quo rex Luciferus, quo gens inferna ligatur,
quapropter saltis balzat matazzus alegris,
scambiettosque facit varios, fingitque morescam.
Compagni rident inviti, labraque chiudunt
135saepe sibi stessis, propter retinere cachinnos,

[p. 7 modifica]

unde fadigabat mandare silentia Baldus.
Non satis hic ridet Boccalus, at omnis in omnem
se Baldum ficcat, nec lassat apena fiatum,
nam timet atque tenet strictum busamen aparum.
140Post longas festas, alter volat ecce diavol,
voceque cornacchiae, passutae carne picati,
sic raucus stridet:— Quid agis, Rubicane? quid istic
te tenet impresae? num aliquod grafiabile speras?—
Cui respondet:— Ita est, venias, Libicocche galante,
145nos hodie talem noscum portabimus almam,
qualem non maium sibi nostra Caina tiravit.
Ecce, viden? liber est nigromantibus ille sacratus,
qui tibi, quique mihi tantos dabat ante travaios;
an cosam nescis? de gratia, scolta pochinum.
150Quinque cavalleri fortes, quos Taula rotonda
nuncupat errantes, capitarunt partibus istis,
et potuere dolos Pandraghae rumpere nostrae.
Illa quidem stat fresca modo: ter mille picatas,
sive scoriatas pro avanzo nuda tiravit,
155unde magis vellet penitus meschina brusari,
quam sic squarzari, quam toto in corpore frangi.
Perdidit en librum, quo damno se tenet esse
spazzatam penitus, quia nos portabimus illam.—
Tunc Libicoccus:— Heu, squarza, Rubicane, quadernum.
160Heu squarza, ne forte illum magus alter acattet,
et mala sint nobis peiora prioribus ancum.
— Non— Rubicanus ait,— liber est squarzandus adessum,
sed res a nobis facienda est ante galanta.
Omnes quippe volo baratri giurare diablos,
165aut si non omnes almancum trenta miores.
O quantae, cernis? picturae! quaeso, pochettum
has, Libicocche, vide: plus centum, plusque milanta!
En Salomonis habet primum pentacula foium,
aspice: quam multis sunt compassata righettis,
170quadratis, punctis, numeris, centumque facendis!
Pingitur en primo Zoroaster persa registro,

[p. 8 modifica]

qui prior inferno misit per forza cavezzam:
tu scis, ipse scio, scit Pluto, sciuntque diabli,
quos nunc ad virgam traxit, posuitque cadenae,
175nunc bastonavit, fecitque vogare tapinos.
Ecce magus Thebittus adest, destructio regni,
atque Picatricis sculpita tabella magistri,
per quam cum numeris ad amorem quisque tiratur.
Picta Michilazzi patet hic proportio Scotti,
180qua sex effigies cerae, mox una piombi
fingitur, influxu Saturni, ac daemone Martis,
unde per incantum miracula tanta fiuntur.
Ecce idem Scottus, qui stando sub arboris umbra
mille caractheres circo designat in arcto.
185Quattuor inde vocat, magna cum voce, diablos.
Unus ab occasu properat, venit alter ab ortu,
dat mediusque dies terzum, septemtrio quartum.
Consecrare facit fraenum conforme per illos,
cum quo fraenat equum nigrum, minimeque vedutum,
190quem quo vult tanquam turchesca sagitta cavalcat.
En quoque designat magus idem in littore navim,
quam levat in nubes, octoque per aëra remis
navigat, et magnum tribus horis circuit orbem.
Humanae spinae suffumigat inde medullam,
195atque docet magicis cappam sacrare parolis,
quae dum sacratur, sentita per aëra strident
murmura spirituum, quia nos per forza tiramur.
Hanc igitur cappam, seu mantum, sive gabanum
quisquis, seu maschius seu foemina, mittit atornum,
200non vedutus abit quocumque talentus avisat.
Artaus en gladius, qui atrigat flumina, siccat
pascola, grandineat fruges et amazzat osellos.
En cessat calamita sibi coniungere ferrum,
si baptizatur, sed cor de pectore scarpat,
205atque hominum carnes in amoris vincula groppat.
Cernis Apollonium Thianaeum? mox saracenum
incantatorem Granatae? deinde Magundat

[p. 9 modifica]

quomodo chiamatis satiat sua vota diablis?
Hic paduanus adest, cernis? Petrus Abanus ille,
210ille Petrus, physica doctor, sed in arte magorum
doctior; hic, comprans quae sunt mangianda vel altrum,
spendet abundanter scudos, buttatque ducatos,
inde casam rediens spesos sua borsa dinaros
ad se se revocat; sed qui modo vendidit, unum
215nec minimum retrovat bezzum, solumque baioccum.
Imo putat clausam pugno retinere monetam,
quando vero aperit, plenus carbone catatur,
seu buschis potius, seu moschis, sive saiottis.
En tibi cuncta patent, bellis depincta figuris;
220ut quid ego indusio? iam sconzurare parecchio. —
Sic ait, et circhium designat more magorum,
in cuius medio Libicoccum stare comandat.
Mox aperit cartas, legit has, relegit simul illas,
in terramque facit virga ter mille figuras.
225Magnum Semiphoram vocat audax: — Aglaque ya ya. —
et quascumque magi faciunt, facit ille pregheras.
Ecce fracassatas per sylvas impetus ingens
advenit, atque facit totum tremolare paësum.
Barbarizza venit, secum baiante cagnazzo.
230— Quid, Pandraga — cridant; — quid nunc, Pandraga, comandas? —
Verum sbeffatos se se Rubicane videntes,
o qualem faciunt schioppanti ventre risaiam!
Procedit Rubican folios voltare quaderni.
Tres quoque terrisono veniunt stridore diabli;
235Calcabrina prior, quem Gambatorta sequebat,
terzus adest Malatasca, focum qui naribus efflat.
— Quid, Pandraga, iubes; quid nam, Pandraga, rechiedis? —
Uriel et Futiel magno huc rumore galoppant.
— Quid, Pandraga, vocas; ad quid, Pandraga, domandas? —
240Farfarellus adest, illi Draganizza secundat.

[p. 10 modifica]

Hi quoque ridentes se noscunt esse gabatos.
Vix quibus adiunctis Malacoda ruinat, et ipsum
insequitur Marmotta furens, Satanasque tricornis.
— Quid, Pandraga, petis; quid nos, Pandraga, molestas? —
245Cum vero nullam Pandragam adsistere cernunt,
sed tantum magicae Rubicanem stare magistrum,
o puta si rident, scherzantque insemma gaioffi!
Astaroth in furiam properat, sic Belzebub unum
portat forconem, seguitat Malabolza, nec asper
250Grafficanis, habens rascum, succedere tardat.
— Quid, Pandraga, spias; ut quid, Pandraga, ruinas? —
Asmodeus adest, Alchinus, Molchana, Zaffus,
Taratar et Siriel, omnes facto agmine sbraiant:
— Quid, Pandraga, novi est; ad quid, Pandraga, vocamur? —
255Stizzaferrus item, Melloniel, Acheron adsunt,
quos Malabranca sequens Ciriattum guidat apressum.
Magnum quisque facit tenebrata per aëra murmur:
— Quid, Pandraga, iuvat; quid te, Pandraga, talentat? —
Zaccara, Scarmilius, Paymon, Bombarda, Minossus
260denique concludunt festam, dicuntque medemum:
— Quid, Pandraga, iubes; quid nam, Pandraga, comandas? —
Postea, scoperta Rubicani fraude, cachinnis
talibus urlabant, quod terrae motus et ipsum
nimborum tonitrum, coelique ruina videtur.
265Unde viri virtus Baldi generosa repente
se levat, et tollens animos in corde feroces
irruit in medios, brando rutilante, diablos.
Belzebub, ut princeps aliorum, baiat in auras
more canis, bruttamque aciem rastellat in unum.
270Tamburrinus adest gobbus Garapellus, et, ipsum
tamburri ad lypitop — Arma, arma — cridatur ubique.
Belzebub a tombis, solo sofiamine corni,
evocat armatos sex centum mille diablos.

[p. 11 modifica]

Lucifer ignorat causam, spiat omnia, vultque
275scire quid importat cotantum fare parecchium.
Respondetur ei: non altras esse casones
maiores ista, quae tantos possit avantum
spingere diavolos, tantumque levare bagordum.
Ille bravus, bravus ille diu sentitus abassum,
280et menzonatus tenebrosa per atria Baldus,
qui, velut in libris Seraphi Parca menazzat,
debeat inferni per forzam rumpere muros,
est nunc perforzo cuncti prohibendus averni,
ne veniat giusum, scalisque ad bassa trovatis
285Tartara descendat, te nosque, ruinet afattum.
Baldus at inferni sbirros tutavia cridantes,
urlantesque simul, sbraiantes, atque tronantes,
ense sbaratabat nunc huc, nunc impiger illuc.
Illi cum forchis, forconibus, atque tenais,
290oncinis, graffis, ungis, cornisque fogatis,
inforcant Baldum, grafiant, et cornibus urtant.
Illico Centaurus sibi stesso terga flagellat,
namque cavallus erat retro, paladinus avantum;
evolat, et Baldo succurrere prestus afrettat,
295ingentemque travem fert pro bastone gaiardus.
Falchettus currit, Cingar, Moschinus; at ipse
Giubertus properat Pandraghae mittere guardam,
rizzatosque metu portat sua testa capillos.
Ast animi Boccalus inops, et privus aiuto,
300implerat muschio, nimia formidine, bragas.
Hic illic quaerit latebras, huc illuc afrettat,
nec retrovare locum scit, sconderolibus aptum,
et quamvis aptum semper tenet esse palesum.
De passu in passu se signat mille fiatas,
305optat aquam sanctam, quae scazzet longe diablos,
mille paternostros borbottat, Aveque Marias,
Salveque reginas, sed nescit dicere Credo.
At iuvat alquantos Baldi descrivere colpos,
qui diavolorum facit ire ad sydera cornas.

[p. 12 modifica]

310Maximus illorum squadronus pugnat atornum,
qui ferit in bandis, qui dretum, qui ferit ante:
nil tamen ille ungias, nil dentes, nilque rapaces
aestimat oncinos, forcas, rascosque tricornes,
et quascunque usant illi schittare corezas
315sulphureas, pettosque olidos puzzore carognae,
qui nigras habitant Malabolgias, quique Cainam.
Fulminat ensigero baldensis forcia brazzo;
et cum mandrittis, et cum fendentibus, et cum
diversis guerrae tractis, at maxime puntis,
320spiccat ab inferni soldatis brachia, gambas,
cornutasque facit volitare per aëra testas,
quas qui longe vident, non testas, brachia, gambas,
sed cornacchiones credunt, nigrasque mulacchias.
Cagnazzus, cui testa canis grossissima baiat,
325dentibus assannat Baldo post terga galonem.
Ille roversonem, subito gyramine, tirat,
cui cornas cum fronte duas levat ense politas,
atque sub istesso colpo Malatasca trovatus
accipit in testam satis amplo vulnere crostam.
330Ambo viam fugiunt, implentque cridoribus auras.
Barbarizza subit, magno forcone paratus,
et forconadam toto conamine lassat.
Baldus vero manu manca piat illico forcam,
dumque piat, stringit, spezzatque ladiniter illam,
335atque tutantrattum callat sua dextra roversum,
cinquinumque facit naso largumque silacchum.
Uriel et Futiel scampant, quos Baldus atrigat,
namque, manudritto, sine gambis ambo caminant.
Farfarellus eos cito vendicare parecchiat,
340rampinoque suo barronem taccat in elmo,
strassinare putans illum, seu tollere pesum.
Baldus ei rotolat versus ventralia punctam,
quae per vergognas de pisso ad stercora passat.
Sed quid agit Cingar? quid Falco? quid ve Vimazzus?
345Moschinusque simul? Levius certamen habebant,

[p. 13 modifica]

namque supratuttos vult solum Lucifer illum,
qui dare (si scampat) grandes sibi debet afannos.
Cingar abrazzarat se cum Rubicane, diuque
nunc gambarolis, nunc forza, nunc ve rasone
350exercet lottam, tentans deponere sottum.
Sunt ambo astuti, sunt cimae, lanaque fina,
pettenanda (velut dicunt proverbia) saxis.
Falchettus bruschis Libicoccum pascit ofellis,
qui bene passutus nimio lignamine boschi,
355vult scapolare viam, sed non scapolare dabatur.
Falco manu laeva tenet hunc, dextraque sedazzat,
burrattatque illi solido bastone farinam.
Huic dare se provat Sathanas quandoque socorsum,
quum tamen extra pilos polvinum surgere guardat,
360quantum stare potest, stat dislongatus ab illis.
Zaffus afrontarat Centaurum fortibus ungis,
at valeat Virmazzus eum stimare nientum,
si duo diavoli non illum semper agrezent.
Calcabrina retro falsus traditorus aferrat
365per caudam, firmumque tenet, nec senza casonem:
nullos namque potest sic calzos trare cavallus.
Dum tirat ergo unus retro, multum alter agraffat,
tertius en daemon fert Gambatorta tenaiam,
Centaurumque omnem nunc hinc, nunc inde tenaiat.
370Ille sed, a tali muscarum sorte feritus,
dum sentit streppare codam, picigare culattas,
sentit et ad nasum pariter montare senapram,
cum bastone giocat, caudamque rescodit ab illo,
dansque manum Zaffo per cornu buttat aterram,
375unde tenaiarum tantummodo restat arengus.
Non procul hinc Moschinus erat, Draganizzaque secum
affrontatus habet multo sudore travaium.
Hoc tamen in medio Malatascam Baldus amazzat,
qui mortus fugit huc, fugit illuc absque corada,
380fertque suam testam, quam troncam Baldus habebat.
Inde Malacodam per caudam praestus achiappat,

[p. 14 modifica]

et cazzafrusti de more volutat atornum,
inde manum slargans hunc lassat abire per auras,
qui procul octo mios vadit cascare deorsum.
385Quo saltu, Marmotta fugit, fugit Astaroth, atque
Belzebub ipse prior longe calcanea menat.
Ecce gravem tundis bolzam Malabolza balottis
baiulat, et lanzat crudas boiazza nosellas.
Non tamen ad Baldum timidus manigoldus acostat:
390sat sibi, quod feriat, nec non lontanus amazzet,
ut nunc qui schioppos, ut nunc qui tempore guerrae
archibusa ferunt, moschettos, paraque moschas.
Nonne saguratus quisquam, sguatarusque bisuntus,
atque pedocchiorum plenus, destructio panis,
395nonne retro muro latitans, et quattus adocchians,
lontanusque pians miram, stringensque ribaldam
mozzandamque manum, resonansque per aëra tuf tof,
solus amazzabit, passabit pectora solus,
aut tibi, de Medicis fortissime Gianne brigatis,
400terribilem cuius forzam scit mundus atornum,
aut, Borbone, tibi, francorum gloria prima,
cuius consilio nostra aetas floret et armis?
aut tandem Gonzaga tibi, Gonzaga Loyse,
cuius magnanimum pectus, forzamque leonis,
405grandezzamque animi, provas sine fine parandas
omnibus Orlandis, imo Sansonibus illis,
qui spezzant montes, portantque in tergore scoios,
scit Carlus, Carlique duces, scitque ipse diavol,
cui saepe intrepida cartellum mente dedisti?
410Sic Malabolza procul, nunc sub, nunc supra volando,
dardeggiat valido pomrancia ferrea brazzo,
quae tam praecipiti mandantur fulgure Baldo,
quam si bombardis ruerent scoccantibus arcem.
Baldus, ab impazzo tali retenutus, adirat,
415dumque parat se se vindictae, dumque cotalum
vult sibi de pedibus omnino levare travaium,
ille manigoldus scampat, scampandoque monstrat

[p. 15 modifica]

pro scherno guanzas culaminis, inde revoltus
trat de carnero ballam, slanzatque, nec unquam
420fulminat indarnum, sed chioccat semper in elmo.
Qua re non opus est ut stet dormire guererus,
nunc saltu schivat, nunc se se chinus abassat,
poenitet et nullam secum portasse rodellam.
Belzebub hac sola bellandi sorte guadagnum
425sperat, et hoc fieri Malabolzae munere victor.
Providus at Baldus, cernens non ultra cotantis
posse canonatis obsistier absque riparo,
Belzebub affrettat brancare, manuque sinistra
fortiter afferrat per folta pilamina ventris,
430inde levans, stesumque tenens cum robbore brazzum,
sic sibi daemonium scuti facit esse reparum,
opponitque illum Malabolzae contra balottas.
Belzebub ergo, ducum princeps, archive diavol,
quantos discaricat Malabolzae barca naranzos,
435tantos per schenam, panzamque invitus anasat,
unde comandatur quamprestiter archibusero:
ut caveat regis personam laedere tanti.
At nihil attendit simili Malabolza comando,
imo capit pomum, quo quondam stravit Adamum,
440pomatamque tirat, non quam vibrare iuventus
napolitana solet, sed quam colubrina Milani.
Stridulat illa volans, ducitque fogata lusorem,
Belzebub hanc recipit, Baldo reparante, ceresam,
meschinusque duas sentit sibi rumpere costas.
445Tunc ea militibus praesumptio troppa videtur,
totus in un solum Malabolzam exercitus arma
vertit, et hunc iam iam facient in mille bocones,
ni det ei aiuttum Baldus. Dat Baldus aiuttum,
perque pedes ambos, ambabus Belzebub ipsum
450azzaffat manibus, fodrumque reponit in ensem.
Incipit (o bellam festam, giocumque galantum!)
hunc diavolorum capitanum supra diablos
valde menare giusum, totumque, per ipsa suorum

[p. 16 modifica]

cornua, forcones, grafios, lacerare tapinum.
455Sed tamen Alchinus, Siriel, Malabranca, Minossus,
quattuor egregii caporales, arma piarunt,
atque piare suos faciunt insemma guereros,
ut sint auxilio Malabolzae quippe cusino,
namque cusinus erat germanus quattuor illis.
460Trenta miara ruunt — Arma, arma — gridantia coelo,
atque ad un trattum se totus inordinat ordo,
scinditur in partes geminas exercitus omnis,
quisque suam repetit banderam, quisque suumque
persequit alpherum, capitano quisque secundat.
465Fama sub infernum properat, ferturque per aures
anxia Luciferi: gentem, cridat, esse levatam
in se medesimam, ducibus scordantibus ipsis.
Lucifer in mula, nullo sine tempore vecchia,
huc salit, et dictum factum desopra venivit.
470Sentit longe sonos, tamburros, cornua, trombas,
aëra quae turbant sursum, Phlegethonta deorsum.
Asmodeus, apro similis, Melloniel urso,
cum sex mille lupis stygiis, totidemque cruentis
singiaris porcis, adversa per arma feruntur
475praecipites, guerramque nigram manegiare comenzant.
His Acheron, Paymonque simul, squadraeque suorum
cornibus obsistunt, ronchis, ronchonibus, atque
dentigeris grugnis, quibus ossa miara teruntur.
Taratar ante alios celsis se cornibus effert,
480provocat atque hostes, si voiant prendere gattam.
Stizzaferrus aprit bocchae bene quinque cavezzos,
sannutusque vomit meschias cum sanguine bavas,
Molchana non tardat, nec Zaccara, nec Graficanis,
signa movent raptim, octo mille sequentibus illos,
485hos Malabranca prior, post quem Ciriattus afrontat,
denique terribili veniens Bombarda fracasso.
Iamque spaventoso miscentur cuncta bagordo:
scopius auditur cornarum maximus, atque
sentitur grugnire sues, nitrire cavallos,

[p. 17 modifica]

490mastinos baiare canes, mugiolareque tauros,
exurlare lupos, tygres squillare, leones
ruggere, sed diros alte cifolare dragones.
Baldus atrigarat se iam, non dante veruno
amplius impazzum seu forchis sive balottis,
495namque bimembris erat contentio nata fralorum.
Nil tenet in manibus, quo plus combattere possit,
spada quiescit enim, nec vult exire guainis.
Belzebub, officio mazzae iam functus un’horam,
iverat in centum settanta miara bocones,
500inque manu Baldi tantummodo manserat unus
pes ochae; sed membra quidem sua caetera, partim
arboribus pendent, ut milza, corada, budellae;
partim, per Baldi brazzum tridefacta minutim,
aspersere nigram faciem cuiusque diabli,
505unde tapinellus, sua quo desgratia menat,
ibat membrorum quaerens fragmenta suorum.
Certamenter habet pro doia plangere causam,
sed quae membra sibi doleant nessuna trovantur,
non qui bagnentur pietosis fletibus occhi,
510non quae lingua cridet magnis urlatibus — Oyme, —
non qui cum gemitu tampellent pectora pugni.
Cingar cum sociis Baldo retirantur apressum,
stantque simul stricti, nigram guardare bataiam.
Quale cremonesis plenum caldare fasolis,
515quando parecchiatur villanis coena famatis,
seu quale in giorno mortorum grande lavezum,
impletumque fabis, subiecto brontolat igne,
magna fasolorum confusio, magna fabarum
est ibi, dum saltant, tomant, sotosoraque danzant;
520tale diabolicum rupto certamen averno
mescolat insemmam bruttissima monstra baratri:
scilicet absque coda vulpes, cum cornibus ursos,
mastinos tripedes, porcosque suesque bicornes,
atque quadricornes tauros, atque ora luporum
525inficata super spallas et colla gigantum,

[p. 18 modifica]

montones, caprasque magras, simiotta, schirattos,
maimonesque gatos, baboinos et mamotrettos,
semileonazzos griphes, aquilasque dragonum,
semique gregnapolas, civetones, barbaque zannos,
530et qui rostra ferunt guffi sed brachia ranae,
quique asinorum sub orecchis corna becorum.
Haec ea garbulio vilupantur monstra medemo,
diversumque sonum, neque talem forsan uditum
seu per passatum, seu praesens, sive futurum,
535fant simul, atque simul sex millia mille fit unum.
Et nisi rex baratri veniat, magnusque monarcha
regnorum inferni praestissime Lucifer adsit,
cuius maiestas, cuius praesentia, cuius
caesareus decor irarum brusamen amorzet,
540de se, deque suis est actum, terminat aula,
terminat imperium, res publica persa ruinat.
Ergo venit, venit ille ingens, immensus, et altus
mille quaranta pedes, horrendus, bruttus et asper
Lucifer, atque facit per postas currere mulam,
545octoque post illum proceres galopando stafezant.
Grugnifer est primus, cui regis filia coniux,
Mosca, Cutiferrus, Dragamas, Ursazzus et illi
tres secretari: Calacrassus, Sesmilo, Poffi.
Murmura bellantum sentibant inter eundo,
550sed per aventuram cappant ubi forte Bocalus,
non procul a cella Guidonis, fasce sub uno
spinorum nascosus erat, fabricando tremantos
atque tremolantos in zugni mense boienti.
Tum vero ut sensit strepitum post terga novellum,
555respicit angustam per bucam quacchius in umbra.
Ecce diavolazzum, toccantem sydera cornis,
cernit, in ingenti mulazza currere postam.
O puta, quando videt monstrum tam granditer altum,
monstrum horrendum, ingens, deforme, superque mulazzam
560horrendam, ingentem, deformem stringere gambas,
quae passando pedes grevos sibi ponat adossum,

[p. 19 modifica]

deque sua panza stampet fortasse fritaiam,
protinus, ut vacuo surgit leporetta coatto,
quam braccus bau bau latrando catavit anasum,
565sic levat attonitus, sbuccatque frattonibus illis;
per sortemque malam, spinas in veste tacatas,
machionemque illum, quo se per forza ficarat,
retro tirat fugiens, nec tempus habere videtur
tantum, quo possit se distrigare viluppis.
570Quondam ego Merlinus portabar supra mulettum,
sat male cingiatum, velut est dapocago regazzi,
sat bene passutum, velut est man larga famei.
Dum fossum volui sprono saltare ficato
in costis muli, se bestia matta levavit,
575sellaque sub panza cingis mollantibus ivit.
Ipse ego sub maltam teneram caput omne ficavi.
Sed veluti mulettus, habens sub corpore bastum,
se magis et magis ad cursum stimulabat, et alto
cum collo nec non drittis currebat orecchis,
580sic, sua strassinans post terga Bocalus id illud
intricum duris de spinis deque rovidis,
se magis incalzat, punctus sperone timoris,
vestigatque locum, seu pozzum, seu cagatorum,
in quo non dubitat, non spigam stimat aietti,
585zibetto merdae soterarier ambraque cano,
dummodo tanta suis de spallis susta levetur.
Grugnifer, hoc viso, post illum protinus urtat
sprone cavalazzum sine testa, et corpore magro,
cui fiaschi possent ab utroque galone tacari.
590Boccalus cazzat se stricta in limina cellae,
mortus ubi et positus cadelaeto Guido iacebat.
Illeque spinorum mansit defora viluppus,
namque per angustum poterat minus ire foramen.
Grugnifer hunc seguitat dentrum, Boccalus achiappat
595sic improvistus crucifixum praestiter illum,
qui pedibus morti, velut est usanza, tenetur;
non quod eum, pro se deffendere, vellet aposta,

[p. 20 modifica]

verum nescio quae bona sors dat saepe socorsum
improvisa bono, qui nil pensabat, homazzo.
600Prohque Deum atque homines! nam quae maravilia maior
esse potest? quae cosa magis tradenda librazzis
historiatorum? quod opus mage nobile dandum
est scarpellinis, pictoribus atque poëtis?
Grugnifer, ut vidit sanctos in imagine vultus
605illius aeternique boni, summique Tonantis,
qui se consortesque suos castigat in igne,
illico ronzonem voltat, calcagnaque menat,
smergolat altisono clamore, petitque socorsum.
Boccalus, cui sors ad casum presa riescit,
610cum signale crucis properat post terga diabli.
Lucifer imbattit, voltat quoque Lucifer, atque,
quanta cum furia datur illi currere, currit:
instat Boccalus, — Day dayque — cridando menazzat,
vexilloque Dei regem propulsat averni.
615Cornutam Ursazzus toccat sperone giraffam,
Mosca sequens trepidus groppas bastonat Echydnae.
Inde Cutiferrus cogit trottare Chimaeram.
Fertque Minotaurus Calacrassum, fert Briaraeus
Sesmilon, et Poffi portante Geryone muzzat,
620ultimus est Dragamas, crocodili terga flagellat.
Sic omnes insemma ruunt, vellentque tapini
cuncta magis tormenta pati, quam cernere Christum.
At nihil indusiat Boccalus currere dretum;
donec arivarunt, ubi grossus praelia campus
625mescolat, et nigri currebant sanguinis amnes.
Ecce crucifixo procul apparente, diabli
protinus, inque uno subito, miliaria mille
stridentes abeunt in fumum, tantaque puzza
linquitur ut prosit nasos stopare nientum.
630Omnes andati sunt in malhora, nec unus
munere Boccali malspiritus ultra videtur.
Ergo Boccalus vivat, vivatque botazzus,
vivat et antiquae domus inclyta nostra Folengae.